xperarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et
ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus cor-
rumpuntur. In his vero supra podia abaci ex atra-
inento sunt subigendi et poliendi, cuneis silaceis seu
miniaceis interpositis : explicata camera pura et polita,
etiam pavimentorum non erit displicens, si quis anim-
advertere voluerit, graecorum ad hibernaculorum usum
5 minime sumptuosus etutilis apparatus. Foditur enim
infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum bi-
num, et solo fistucato inducitur aut rudus aut testa-
* eeum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat
nares. Deinde congestis et spisse calcatis carbonihus
inducitur ex sabulone et calce et favilla mixta materies
crassitudine semipedali ad regulam et libellam, et sum-
mo lrbramento cote despumato redditur species nigri
pavimenti. Ita conviviis eorum et quod poculis et
pytismatis effunditur, simul cadit siccescitque, qui-
que versantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus
fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere
pavimenti.'
C A *P U T V.
De rat ione p in g e n d i par ietes .
i Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus,
aestivis, etiam atriis et peristyliis constitutae sunt ab
antiquis ex certis rebus certae, rationes picturarum:
namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse,
uti hominis, aedificii, navis reliquarumque rerum, e
quarum finibus certisque corporibus figurata similitu-
dine sumuntur exempla. Ex eo antiqui, qui initia expo-
litionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum
liiàrmorearum varietates et çollocationes ; deinde co-
ronàrum et silaceorum [miniaceorumque] cuneorum
inter se varias 'distributiones. Postea ingressi sunt, 2
xit etiam aedificiorum figuras columnarumque et fa-
sti°iorum eminentes proiecturas imitalentur : paten-
tibus autem locis, uti exedris, propter amplitudinem
parietum scenarum frontes tragico more aut comico
seu satyrico designarent: ambulationes vero propter
spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab
certis locorum proprietatibus imagines exprimentes :
pinguntur enim portus, promontoria, littora, flumi-
na, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pa-
stores: nonnullis lpcis item signarent megalographiam
habentem deorum simulacra, seu fabularum dispositas -
explicationes, non minus Troianas pugnas seu Ulyssis
errationes, . . . . . per topia, ceteraque quae sunt eorum
similibus rationibus ab rerum natura procreata.
Sed haec, quae [a veteribusj ex veris rebus exempla 3
sumebantur, nunc iniquis moribus improbantur. Nam
pinguntur tectoriis monstra potius quam ex rebus fini-
tis imagines certae : pro columnis enim statuuntur calami
, pro fastigiis harpaginetuli striati cum crispis
foliis et volutis teneris, item candelabra aedicularum-
sustinentia figuras, supra fastigia earum surgentes ex
radicibus cum volutis coliculi teneri plures habentes in
se sine ratione sedentia sigilla, non minus etiam ex
coliculis flores dimidiata habentes ex se exeuntia sigilla
alia humanis alia bestiarum capitibus 'Haec 4
autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. Ergo ita
novi mores coeserunt, uti inertia mali iudicis connive-
lent artium virtutes. Quemadmodum enim potest
calamus vere sustinere tectum aut candelabrum [ aedi-
culas et] ornamenta fastigii, seu cojiculus tarn tenuis