Cturis quamlongissimis, uti maxime medii lapides coa-
gmentis contineantur. Tunc qui locus erit inter mw-
rum, ruderatione sive structura compleatur. Ita erit,
7 uti possit turris insuper aedificari. His perfectis, na-
valiorum ea erit ratio, ut Constituantur spectantia maxime
ad septentrionem ; nam meridianae regiones propter
aestus cariem, tineam, teredines, reliquaque be-
stiarum nocentium genera procréant alendoque conservant.
_ eaque aedificia minime sunt materianda propter
incendia. De magnitudine autem finitio nulla debet
esse, sed faciunda ad maximum naviurn modum, uti,
etsi majores naves subductae fuerint,, habeant cum laxa-
mento ibi. collocationem.
Quae necessaria ad utilitatem in cjvitatibuspublico-
rum locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmo-
duni constituantur. et perfiçiantur, in hoc volumine
scripsi : privatorum autem aedificiorum utilitates et
eorum symmetrias in sequenti volumine ratiocinabor.