facienda. Item feneratoribus et publicanis commo-
diora et speciosiora et ab insidiis tuta : forensibus au-
tem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus
excipiundos : nobilibus vero, qui honores magistratus-
que gerendo praestare debent officia civibus, facienda
sunt vestibula regalia, alta atria, et peristylia amplis-
sima, silvae, ambulationesque laxiores, ad decorem
maiestatis perfectae: praeterea bibliothecae, pinaco-
thecae, basilicae, non dissimili modo quam publico-
rmn operum magnificentia comparatae, quod in domi-
bus eorum saepius et publica consilia et privata iu-
3 dicia arbitriaque conficiuntur. Ergo si bis rationibus
ad singulorum generurn personas, uti in libro primo
de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia,
non erit quod reprehendatur : habebunt enim ad omnes
res commodas et emendatas explicationes. Earum au-
tem rerum non solurn erunt in urbe aedificiorum rationes,
sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria
proxima ianuis soient esse, ruri vero pseudourbanis
statirn peristylia, deinde tune atria habentia circum
porticus pavimenta spectantia ad palaestras et ambu-
lationes.
Quoad potui urbanas rationes aedificiorum sum-
matim perscripsi, ut proposui: nunc rusticorurn ex-
peditionem, ut sint ad usum commoda, quibusque
rationibus collocare oporteat ea, dicam.
CAP UT VI. (vulgo IX.)
De rus t icorurn aedi f i c iorurn rat ionibus .
Primum de salubritatibus, uti in primo volumine 1
de moenibus collocandis scriptum est, regiones aspi-
ciantur, et ita villae collocentur. Magnitudines earum
ad modum àgri copiasque fructuum comparentur :
cortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum,
atque quot iuga boum opus fuerit ibi versari, ita
finiantnr. In corte culina quam calidissimo loco de-
signetur, coniuncta autem habeat bubilia, quorum
praesepia ad; focum et orientis eoeli regionem spectent;
ideo' quod boves lumen et ignern spectando horridi
non fiunt. Item agricolae regionum periti non pu-
tant oportere aliam regionem eoeli boves spectare
nisi ortum solis. Bubilium autem debent esse latitu- a
dines nec minores pedum denum nec maiores quin-
denum : longitudo, uti singula iuga ne minus occupent
pedes septenos. Balnearia item coniuncta sint
| culinae ; ita enim lavationi rusticae ministratio non
erit longe. Torcular item proximum sit culinae; ita
enim ad olearios fructus commoda erit ministratio :
j habeatque coniunctam vinaiiam cellam, habentem ad
septentrionem lumina fenestrarum ; cum enim alia parte
habuerit, qua sol calefacere possit, vinum quod exit
in ea cella, confusum ab calore efficietur imbecillum.
Olearia autem ita est collocanda, ut habeat a meridie 3
calidisque regionibus lumen ; non enim debet oleum
congelari, sed tepore calq^is extenuaii. Magnitudines
autem earum ad fructuum rationem et numerum do-
liorum sunt faciendae; quae cum sint cullearia, per
1 1