306 D E A R C H I T E C T Ü R A
animis deficiebant, quod neque tempus neque certum
locum scire poterant, quo emersurn facturi fuissent
10 hostes. Turn vero Trypho Alexandrinus, qui ibi fuerat
architectus, intra murum plures specus designavit, et
fodiendo terram progrediebatur extra murum dunta-
xat extra sagittae emissionem, et in omnibus vasa
aenea suspendit. Ex his in una fossura, quae contra
hostium specus fuerat, vasa pendentia ad plagas fer-
ramentorum sonare coeperunt: ita ex eo intellectum
est, qua regione adversarii specus agentes intra pene-
trare cogitabant. Sic limitatione cognita, temperavit
abena aquae ferventis et picis desuperne contra capita
hostium, et stefcoris humani et arenae coctae canden-
tis; dein noctu pertudit crebra foramina, et per ea
repente perfundendo, qui in eo opere fuerunt hostes,
11 omnes necavit. Item Massilia cum oppugnaretur, et
numero supra XXX specus turn agerent, Massilitani su-
spicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore
fossui'a depresserunt; ita specus omnes exitus in fossam
habuerunt: quibus autem locis fossa non potuerat fieri
infra murum, barathrum amplissima longitudine et am-
plitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua
specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleve-
runt. Itaque cum specus essent repente naribus apertis,
vehemens aquae vis immissa supplantavit fulturas, qui-
que intra fuerunt et ab aquae multitudine et ab ruina
12 specus omnes sunt oppressi. Etiam cum agger ad murum
contra eos compararetur, et arboribus excisis eo-
que collocatis locus operibus exaggeraretur, balistis
vectes ferreos candentes in id mitten do, totam muni-
tionem coegerunt conflagrare. Testudo autem arietaria
cum ad murum pulsandum accessisset, demiserunt la-
queiun, et eo ariete constricto, per tympanum ergata
fit
L I B E R X. CAP. XVI. SO?
circumagentes suspenso capite eius, non sunt passi
tan°i murum. Denique totam machinam candentibus
malleolis et balistarum plagis dissipaverunt. Ita hae
victoria civitates non machims sed contra machinarum
rationem architectorum solertia sunt liberatae.
Quas potui de macbinis expedire rationes et pacis
bellique temporibus utilissimas putavi, in hoc volu-
mine perfeci. In prioribus vero novem de singulis
genenbus et partibus comparavi, uti totum coipus
omnia architecturae membra in decern voluminibus
haberet explicata.
F I N I S.