sagittae missione; uti si qua oppugnetur, turn a tur-
ribus, quae erunt dextra ac sinistra, scorpionibus re-
liquisque telorum missionibus hostes reiiciantur. Et-
iam contra infferiora turrium dividendus est murus in-
tervallis tam magnis quam erunt turres; et itinera sint
interioribus partibus turrium contignata, neque ea
ferro fixa: hostis enim si quam partem muri occupa-
verit, qui repugnabunt, rescindent, et si celeriter ad-
ministraverint, non patientur reliquas partes turrium
murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipi-
5 tare. Turres itaque rotundae aut polygoniae sunt
faciendae; quadratas enim machinae celerius dissipant,
quod angulos arietes tundendo frangunt: in rotunda-
tionibus autem uti cuneos, ad centrum adigendo, lae-
dere non possunt. Item munitiones muri turriumque
aggeribus coniunctae maxime tutiores sunt; quod neque
arietes neque suffossores neque machinae ceterae
<5 eis valent nocere. Sed non in omnibus locis est aggeris
ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alio loco
piano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. Itaque
in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae lati-
tudinibus et altitudinibus quam amplissimis: deinde
fundamentum muri deprimendum est intra alveum fossae,
etid exstruendum est ea crassitudine, ut opus ter-
7 renum facile sustineatur. Item interiore parte substru-
ctionis fundamentum, distans ab exteriore, introrsus
amplo spatio constituendum est, ita uti cohortes pos-
sint, quemadmodum in acie, instructae ad defenden-
dum supra latitudinem aggeris consistere. Cum autem
fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc
inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori
fundamento, pectinatim disposita, quemadmodum ser-
rae dentes solent esse, collocentur. Cum enim sic erit
factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa
in parvas partes, neque universo pondéré premens,
non poterit ulla ratione extrudere muri substructio-
nes. De ipso autem muro e qua materia struatur 8
aut perfieiatur, ideo non est praefiniendum, quod in
omnibus locis, quas optamus copias, eas non possu-
mus habere: sed ubi sunt saxa quadrata sive silex
sive caementum aut coctus later sive crudus, his erit
utendum. Non enim, uti Babylone abundantes liquide
bitumine, pro calce et arena, et cocto latere factum
habent murum, sic item possunt omnes regiones, sed
locorum proprietates habere tantas eiusdem generis
utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem
perfectus habeatur sine vitio murus.
C A P U T Y l .
De div i s ione et di spos i t ione ope rum, quae
intra muros s u n t ..
Moenibus circumdatis^ sequuntur intra murum i
arearum divisiones platearumque et angiportuum ad
caeli regionem directiones. Dirigentur haec autem
recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter:
qui si frigidi sunt, laedunt; si calidi, vidant; si hu--
midi, nocent. Quare vitandum videtur hoc vitium,
et advertendumne fiat, quod in. multis edvitatibus
usu solet venire; quemadmodum in insula Lesbo oppidum
Mitylene magnificenter est aedificatum et eleganter,
sed positum non prudenter. In qua civitate
Auster çum flat, homines aegrotant, cum Corus, tus-
siunt, cum Septentrio.,. restituuntur in sanitatem, sed
in angiportis et plateis non possunt consistere propter