CAPUT IX. (vulgo VIII.)
De ar i s deorum or d in a n d i s -
Arae spectent ad orientem, et semper inferiores
sint collocatae quam simulacra, quae fuerint in aede;
uti suspicientes divinitatem qui supplicant et sacrifi-
cant disparibus altitudinibus ad sui cuiusque dei de-
corem componantur. Altitudines autem earum sic
sunt explicandae, uti Iovi omnibusque coelestibus
quam excelsissimae constituantur, Vestae Matrique
Terrae humiles collocentur: ita idoneae his institu-
tionibus explicabuntur in meditationibus ararum de-
formationes.
Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc
libro, in sequenti de communium operum reddemus
distributionibus Qxplicationes.
M. V I T R U V I I P O L L I O N I S
D E A R C H I T E C T U R A
L l l O Q U I N T U S .
/