1^6
voluerit expoli tionem miniaceam suum colörem reti-
nere, ctam paries expolitus et aridus fuerit, tune
ceram Punicam igni liquefactam paulo oleo tempera-
tam seta inducat: deinde postea carbonibus in ferreo
vase compositis eam ceram apprime cum pariete calefa-
ciundo sudare cogat, fiatque ut peraequetur: deinde
tunc candela linteisque puris subigat, uti signa marmo-
t rea nuda curantur. Haec autem KoviaGis graece dici-
tur : ita obstans cerae Punicae lorica non patitur nec
lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex
bis politionibus colorem. Quae autem in Ephesiorum
metallis fuerunt oificinae, nunc traiectae sunt ideo Romain
, cpiod id genus venae postea est inventum Hispa-
niae regionibus, ex quibus metallis glebae portantur,
et per publicanos Romae curantur. Eae auteirÿ offici-
5 nae sunt inter aedem Florae et Quirini. Vitiatur minium
ad mix ta calce: itaque si quis velit experiri id
sine vitio esse, sic erit laciundum. Ferrea lamna su-
matur; eo minium imponatur, ad ignem collocetur,
donee lamna candescat; cum e candore color immuta-
tus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igné, et si
refrigeratum restituatur in pristinum colorem, sine vitio
esse probabitur: ?in autem permanserit nigro colore,
significabit se esse vitiatum.
6 Quae succurrere potuerunt mihi de rninio dixi.
Chrysocolla apportatur a Macedonia j foditur autem ex
his locis, qui sunt proximi aerariis metallis. Arme-
nium et Indicum nominibus ipsis indicatur quibus in
locis procreantur.
C A P U T X.
De co lo r ibus qui ar te f i u n t ; de atramento.
Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tracta- i
tionum temperaturis commutata recipiunt çolorum pro-
prietates : et primum exponam de atramento, cuius
usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint
notae, quemadmodum praeparentur certis rationibus
artificiorum ad id , temperaturae. Namque aedificatur s.
locus uti Laconicum, et expolitur marmore subtiliter et
laevigatur: ante id fit fornacula habens in Laconicum «
nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimi-
tur, ne flamma extra dissipetur. In fornace résina cal-
locatur: banc autem ignis potëstas urendo cogit emit-
tere per nares intra Laconicum fuliginem, quae circa
parietem et camerae curvaturam adhaerescit : inde collecta
partim componitur ex gummi subacta ad usum
atramenti librarii, reliqua tectores glutinum admiscen-
tes in parietibus utuntur. Sin aiitem hae copiae non 3
fuerint paratae, ita necessitatibus erit administrandum,
ne expectatione morae res retineantur. Sarmenta aut
taedae schidiae comburantur; cum erunt carbones, ex- %t
inguantur: deinde in mortario cum glutino terantur :
ita erit atramentum tectoribus non invenustum. Non 4.
minus si fex vini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea
contrita cum glutino in opéré inducetur, perquam atramenti
suavem efficiet colorem, et quo magis ex meliore
viiio parabitur, non modo atramenti sed etiam Indici
colorem dabit imitari.