ita enim erit duplex longitudo operis ad latitudinem.
Namque qui columnarum duplicationes fecerunt, er-
ravisse videntur, quod unuin intercolumnium in lon-
4 gitudine plus quam oporteat procurrere videtur. Grat
i s in fronte ita constituendi sunt, uti sint semper
impares: namque cum dextro pede primus gradus
adscendatur, item in summo primus erit ponendus.
Crassitudines autem eorum graduum ita finiendas cen-
seo, ut neque crassiores dextante neque tenuiores
dodrante sint collocatae: sic enim durus non erit ascen-
sus. Retractiones autem graduum nec minus quam
sesquipedales nec plus quam bipedales faciendae viden-
tur. Item si circa aedem gradus futuri sunt, ad eun-
5 dem mo dum fieri debent. Sin autem circa aedem ex
tribus lateribus podium faciendum erit, ad id consti-
tuatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad
ipsum Stylobaten,v qui erit sub columnarum spiris,
conveniant. Stylobaten ita oportet exaequari, uti
habeat per medium adiectionem per scamillos impares.
Si enim ad libellam dirigetur, alveolatum oculo vide-
bitur. Hoc autem uti scamilli ad id convenient^
fiant, item in extremo libro forma et demonstratio
erit descripta.
CAPUT V. (vulgo m . sect. 6. sqq.)
D e columnis Io n ic i s citque ea rum ornatu.
i His perfectis in suis locis spirae collocentur, eae-
que ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo
cum plintho sit columnae ex dimidia crassitudine, pro-
iecturamque, quam Graeci ia(popa,v vocitant, babeant
quadrantem. Ita tum lata et longa erit columnae
crassitudinis unius et dimidiae. Altitudo eius, si 2
Atticurges erit, ita dividatur , ut superior pars
tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum
plintho relinquatur: dempta plintho reliquum dividatur
in partes quatuor, fiatque superior torus
quartae, reliquae tres aequaliter dividantur, et una
sit inferior torus, altera pars cum suis quadris scotia,
quam Graeci rpoyihov dicunt. Sin autem Ionicae 3
erunt faciendae, symmetriae earum feic erunt consti-
tuendae, uti latitudo spirae quoquoversus sit columnae
crassitudinis*, adiecta crassitudine quarta et octava;
altitudo uti Atticurgis; ita et eius plinthos: reliquum-
que praeter plinthon, quod erit tertia pars crassitudinis
columnae dividatur in partes septem. Inde trium
partium torus, qui est in summo : reliquae quatuor partes
dividendae sunt aequaliter, et una pars fiat cum
suis astragalis et supercilio superior trochilus, altera
pars inferiori trochilo relinquatur : sed inferior maior
apparebit ideo, quod habebit ad extremam plinthon
proiecturam. Astragali faciendi sunt octavae partis
trochilij proiectura erit spirae pars octava et sexta
decima crassitudinis columnae. Spiris perfectis et col- 4
locatis, columnae sunt medianae in pronao et postico
ad perpendiculum medii centri collocandae: angulares
autem quaeque e regione earum futurae sunt in lateribus
aedis dextra ac sinistra, uti partes interiores
quae ad parietes cellae spectant, ad perpendiculum
latus habeant collocatum. Exteriores autem partes
uti dictum de earum contractura. Sic enim erunt
figurae compositionis aedium contracturae iusta ratione
exactae, scapis columnarum statutis. Capitulorum 5
ratio. Si pulvinata erunt, his symmetriis conforma-
6