praecinctiones, verborum casus certa significatione ad
aures pervenire. Et ad summam ita est gubernandum,
uti linea cum ad imum gradum et ad summum extenta
fuerit} omnia cacumina graduum anguloscme tangat;
5 ita yox non impedietur. Aditus complures et spatiosos
oportet disponere, nec coniunctos superiores inferiori-
bus, sed ex omnibus locis perpetuos et directos sine in-
versuris faciendos; uti cum populus dimittitur de spe-
ctaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis
exitus separatos sine impeditione. Etiam diligenter est
animadvertendum ne sit locus surdus, sed ut in eo vox
quam clàrissime vagari possit. Hoc vero fieri ita pote-
rit, si locus electus fuerit, ubi non impediatur reso-
6 nantia. Vox autem est spiritus fluens et aëris ictu sen-
sibilis auditui. Ea movetur circulorum rotundationibus
infinitis, uti si in stantem aquam lapide immisso na-
scantur innumerabiles undarum circuli crescentes a cen-
tro quam latissime possunt evagantes, nisi angustia loci
interpellaverit aut aliqua offensio, quae non patitur
designationes earum undarum -ad exitus pervenire. Ita-
que cum interpellentur offensionibus, primae red un-
7 dantes insequentium disturbant designationes. Eadem
ratione vox ictu ad circinum efficit motiones. Sed in
aqua circuli planitiae in latitudinem moventurj vox et
in latitudinem progreditur, et altitudinem gradatim
scandit. Igitur ut in aqua undarum designationibus,
ita in voce cum offensio nulla primam undam interpellaverit
, non disturbat secundam, nec insequentes, sed
omnes sine reson antia perveniunt ad imorum et summo-
8 rum aures. Ergo veteres architecti naturae vestigia
persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum
perfecerunt gradationes, et quaesiverunt per canoni-
cam mathematicorum et musicarn rationem, ut quaecunque
vox esset in scena,- c.larior et suavior ad spe-
ctatorum perveniret aures. Uti enim organa in aeneis
laminis aut corneis echeis ad chordarum sonitus cla-
ritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonieën
ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt
constitutae.
C A P U T IV.
D e H a r m o n i c a .
Harmonica autem est musica litteratura obscura i
et difficilis, maxime quidem quibus Graecae litterae
non sunt notae; quam si volumus explicare, necesse
est etiam graecis verbis uti, quod nonnulla eorum
latinas non habent appellätiones. Itaque ut potero
quam apertissime ex Aristoxeni scripturis interpreta-
bor, et eius diagramma subscribam finitionesque so-
nituum designabo, uti qui diligentius attendent, faci-
lius percipere possit. Vox enim duobus modis move- 2
tur; e quibus unus habet effectus continuatos alter
distantes. Continuata vox neque in fmitionibus consistai
neque in loco ullo, efficitque terminationes non
apparentes, intervalla autem media patentia ; uti ser-
mone cum dicimus sol, lux, flos, nox. Sic enim,
nec unde incipit nec ubi desinit, intelligitur, quod
neque ex acuta facta [est] gravis nec ex gravi acuta
apparet auribus. Per distantiam autem e contrario :
namque cum flectitur immutatione vox, alias fit acuta
alias gravis ; statuit se in alicuius sonitus finitione,
deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo
inconstans apparet sensibus , uti in cantionibus cum
flectentes vocem varietatem facimus modulationis. Ita