
 
		que  intervallis  ea  cum  versatur,  et  unde  initium  fecit,  
 et  ubi  desiit,  apparet  in  sonorum  patentibus  finitio-  
 nibus:  media  autem  carentia  intervallis  obscurantur. 
 3  Genera  vero  modulationum  sunt  tria:  primum  quod  
 Graeci  nominant  âpjxoviav,  secundum  jipwjxa,  ter-  
 tium  bitxrovov.  Est  autem  Harmoniae  modulatio  ab 
 „  arte  concepta,  et  ea  re  cantio  eins  maxime  gravem  
 et  egregiam  habet  auctoritatem.  Chroma  subtili  so-  
 lertia  ac  crebritate  modulorum  suaviorem  habet  dele-  
 ctationem.  Diatoni  vero,  quod  naturalis  est,  facilior  
 est  intervallorum  distantia.  In  his  tribus  generibus  
 dissimiles  sunt  tetrachordorum  dispositiones,  quod  
 Harmonia  tetrachordorum  et  tonos  et  dieses  habet  
 binas.  Diesis  autem  est  toni  pars  quarta ;  ita  in  he-  
 mitonio  duae  dieses  sunt  collocatae.  Chromati  duo  
 hemitonia  in  ordine  sunt  incomposita ;  tertium  trium  
 hemitoniorum  est  intervallum.  Diatoni  duo  sunt  con-  
 tinuati  toni;  tertium  hemitonium  finit  tetrachordi  
 magnitudinem.  Ita  in  tribus  generibus  tetrachorda  
 ex  duobus  tonis  et  hemitonio  sunt  peraequata,  sed  
 ipsa  cum  separatim  uniuscuiusque  generis  finibus  
 considerantur,  dissinailem  habent  intervallorum  desi- 
 4  gnationem.  Igitur  intervalla  tonorum  et  hemitoniorum  
 [e t ]  tetrachordorum  in  voce  divisit  natura,,  fini-  
 vitque  terminationes  eorum  [mensuris]  intervallorum  
 quantitate,  modisque  certis  distantibus  constituit  qua-  
 litates :  quibus  efeiam  artifices,  qui  organà  fabricant,  
 ex  natura  constitutis  utendo  comparant  ad  concentus 
 5  convenientes  eorum  perfectiones.  Sonitus,  qui  graece  
 çSoy’yoz  dicuntur,  in  unoquoque  genere  sunt  decem  
 et  octo :  e  quibus  octo  sunt  in  tribus  generibus  per-  
 petui  et  stantes;  reliqui  decem  cum  communiter  mo-  
 dulantur,  sunt  vagantes.  Stantes  autem  sunt  qui 
 inter  mobiles  interpositi  continent  tetrachordi  coniun-'  
 ctionem,  et  e  generum  discriminibus  suis  finibus  sunt  
 permanentes.  Appellantur  autem  sic:  proslambano-  
 menos,  hypate hypaton,  hypate meson,  mese,  nete  syn-  
 emmenon,  paramese ,  nete  diezeugmenon,  nete hyper-  
 bolaeon.  Mobiles  autem  sunt,  qui  in  tetrachordo  
 inter  immotos  dispositi,  in  generibus  et  locis  loca  
 mutant:  vocabula  autem  habent  haec:  parhypate  hypaton, 
   lichanos  hypaton,  parhypate  meson,  lichanos  
 meson,  trite  synemmenon,  paranete  synemmenon,  trite  
 diezeugmenon,  paranete  diezeugmenon,  trite  hyper-  
 bolaeon ,  paranete  hyperbolaeon.  Ei  autem,  qui  mo-  6  
 ventur,  recipiunt  virtutes  alias:  intervalla  enim  et  di-  
 stantias  habent  crescentes.  Itaque  parhypate,  quae  
 in  harmonia  distat  ab  hypate  diesi,  in  chromate  mu-  
 tata  habet  hemitonium,  in  diatono  vero  tonum:  qui  
 lichanos  in  harmonia  dicitur  ab  hypate  distat  hemitonium, 
   in  chroma  translatus  progreditur  duo  hemitonia, 
   in  diatono  distat  ab  hypate  tria  hemitonia.  
 Ita  decem  sonitus  propter  translations  in  generibus  
 efficiunt  triplicem  modulationum  varietatem.  Tetra-  7  
 chorda  autem  sunt  quinque :  primum  gravissimum,  
 quod  graece  dicitur  vxotTov ;   secundum  medianum,  
 quod  appellatur  jxéôov y  tertium  coniunctum,  quod  
 Gvvrjfip.évov  dicitur;  quartum  disiunctum,  quod  bie-  
 c.&vyfxévov  nominator;  quintum,  quod  est  acutissi-  
 mum,  graece VJZspßo'Aia.iov  dicitur.  Concentus,  quos  
 natura hominis  modulari  potest,  graeceque  övjjkdgovioci  
 dicuntur,  sunt  sex,  diatessaron,  diapente,  diapason,  
 diapason  cum  diatessaron,  diapason  cum  diapente,  disdiapason. 
   Ideoque  et  a  numero  nomina  receperunt;  g  
 quod,  cum  vox  constiterit  in  una  sonorum  finitione  
 ab  eaque  se  flectens  mutaverit  et  pervenerit  in  quar