C A P U T YI. f
D e m a r m o r e q u o m o d o p a r e t u r à à
t e c t o r i a .
1 Marmor non eodem genere omnibus regionilius
procreatur, sed quibusdam locis glebae ut salis micas
perlucidas habentes nascuntur, quae contusàe et
molütae praestant [tectoriis et coronariis] operibus
utilitatem. Quibus autem locis bae copiae non sunt,
çaementa maxmorea sive assulae dicuntur, quae mar-
morarii ex operibus deiiciunt, pilis ferreis contun-
duntur cribrisque excernuntur. Eae autem excretae
tribus generibus seponuntur; et quae pars grandior
fuerit, quemadmodum supra scriptum est, arenato
primum cum calce inducitur, deinde sequens ac ter-
2 tia, quae subtilior fuerit. Quibus inductis et diligenti
tectoriorum fricatione laevigatis, de coloribus
ratio habeatur, uti in his perlucentes exprimant splen-
dores; quorum haec erit differentia et apparatio. Colores
alii sunt, qui per se certis locis procreantur et
inde lodiuntur: nonnulli ex aliis rebus traçtationibus
aut mixtionibus seu temperaturis compositi per-
ficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem.
C A P U T VII.
De na t i v i s color ibus .
Primum autem exponemus quae per se nascentia *
fodiuntur, uti sil, quod graece tbj-pct dicitur. Haec
Veto multis locis, ut etiam in Italia, invenitur, sed
quae fuerat optima Attica, ideo nunc non habetur,
quod Athenis argenti fodinae cum babuerint familias,
tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum
, cum ibi vena forte inveniretur, nihilomi-
nus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egre-
gia copia silis ad politionem operum sunt usi. Item 2
rubrieae copiose multis locis eximuntur, sed optimae
paucis, ut Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania
Balearibus, non minus etiam Lernno, cuius insulae
vectigalia Atheniensibus Senatus populusque romanusi
concessit fruenda. Paraetonium vero ex ipsis locis unde 3
foditur habet nomen. Eadem ratione melinum, quod
eius vis metalli insulae cycladi Melo dicitur esse. Creta 4
viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Smyr-
nae: hanc autem Graeci Ssobofidv vocant, quod Tbeo-’
dotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretae
primum est inventum. Auripigmentum, quod apoevi- 5
nov graece dicitur, foditur Ponto. Sandaraca item
pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Ily-
panim habet metallum. Aliis locis, ut inter Magnesiae
et Ephesi lines, sunt loca, unde- effoditur parata, quam
nec molere nec cernei'e opus est, sed sic est subtilis*
quemadmodum si qua est manu contusa et subcreta.