LXXIV
Haec equidem ingenue, atque ita uti sentio, profiteer;
neque ignoro, Vitruvii interpretationem non
esse eiusmodi, ut in ea Philologus se iactare. atque
opera sua praeclaram aliquam laudem adipisci possit.
Verum idem ego, cum Vitruvii lectionem opera Iu-
cundi multo difficiliorem, quam reapse est, eiusque
scripturam innumeris in locis 'non solum vocabulis plu-
ribus mutatis, sed multis etiam illatis, aliis deletis,
partim detortis vitiatam atque etiam barbaram factam
fuisse viderem; deinde cum animadverterem, harum
tot tantarumque corruptelarum suspicionem vel levis-
simam adhuc nullam vel iis in locis, ubi artis quae-
dam elementa eversa a Iucundo fuerunt, animum In-
terpretum subiisse, si discessero ab Italis duobus, Po-
leno et Fea, quorum opera in Vitruvio purgando et
restitviendo occupata diu sed frustra fuit expectata;
postea locorum haud paucorum interpretationem eam
vulgo probari videbam, quae litteris et ratione grammatica
urgeretur; contra non deerant etiam, quorum
perversa interpretatio aut vitiosa scriptura multum ex
vera Vitruvii laude delibasse aut scriptori culpam er-
roris immeritam impegisse videbatur; itaque misera-
tione sortis iniquae captus aggressus sum laboranti
Vitruvii famae et scripturae, quantum quidem ingenio
meo conniti possem, opitulari; id saltern efficere co-
natus sum, ut si qui in posterum ad hunc scriptorem
interpretandum accessuri sunt me peritiores, ex eo,
quod a Vitruvio scriptum lihrorum consensus testetur,
non solum id, quod a Vitruvio non scriptum, sed ei
fuit a Iucundo aliisve suppositum, agnoscere, sed etiam
ad eorum locorum sententiam, quae hucusque
dubia aut ambigua fuerat, explicata sermonis vel ro^
LXXV
mani vel graeci consuetudine, et cognito peculiari Vitruvii
loquendi usu, vel coniectura vel iusta interpre-
tatione pervenire possent. Quemadmodum autem is pro-
terve atque impudenter facit, qui in scriptore aliquo
artis aut disciplinae, quam ipse totam non probe cal-
leat, ad fidem librorum manuscriptorum recensendo et
a librariorum erroribus Editorumque interpolationibus
repurgando occupatus, fines criticae artis egressus ad
munus alienum interpretis transit, suumque de rebus
non satis intellectis aiit perspectis iudicium interponere
audet ; ita contra lectores vel interprètes non solum inique
sed ingrate etiam agere mihi videntur i i , qui copiis
ad eorum usum commoditatemque congestis atque ap-
paratis usi, sicubi forte in apparatu vel consilium con-
gerentis improbaverint, vel iudicium desideraverint, universal
» Philologorum operam sublato supercilio contem-
nunt atque etiam rident. Quorum ego contemtum quan-
quam facile atque aequo animo passurus esse mihi vi-
deor, tamen vereor, ne pluribus antiquis artium vel ma-
thematicarum vel physicarum scriptoribus magnum ali-
quod detrimentum ista superbia afferat, a quorum lectio-
ne et tractatione critica cum Philologorum plurimorum
animus per se abhorreat, turn magis etiam clamoribus mo-
lestis et reprehensionibus acerbis iudicum severiorum,
qui se peritos artium profitentur, absterriti cavebunt, ne
periculum famae et tranquillitatis animi temere subeant.
Ante hoc nostrum aevum fuit artis criticae cognitio atque
usus communis et familiaris Theologis, Philosophis,
Physicis, Medicis, Mathematicis et Iurisconsultis. Quo
vero maiora singularum disciplinarum incrementa facta
sunt, aut quo latius uniuscuiusque fines proferri coe-
perunt, eo magis ab earum communione exclusa fuit