saxis silicibus uberiores et affluentiores, eaeque fri*
gidiores sunt et salubriores. Campestribus autem fon-
tibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae
ex montibus sub terra submanantes erumpunt in
medios campos ibique arborum umbris contectae prae-
3 stant montanorum fontium suavitatem. Signa autem
quibus terrarum generibus supra scriptum est ea in*
venientur nascentia, tenuis iuncus, salix erratica,
alnus, vitex, arundo, hedera, aliaque, quae eiusmodi
sunt, quae non possunt nasci per se sine humore.
Solent autem eadem in lacunis nata esse, quae se-
dentes praeter reliqurthi agrum excipiunt ex imbribus
et agris per hiemem diutiusque propter capacitatem
conservant humorem, quibus non est credendum: sed
quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa
nascuntur non sata, sed naturaliter per se creata,
4 ibi est quaerenda. In quibus si hae non significa-
buntur inventiones, sic erunt experiundae. Fodiatur
quoquoversus locus latus ne minus pedes quinque,
in eoque collocetur circiter solis occasum scaphium
aereum aut plumbeum aut pelvis, (ex his quod erit
paratum,) idque intrinsecus oleo ungatur ponaturque
inversum, et summa fossura operiatur arundinibus aut
fronde, supra terra obruatur; turn postero die ape-
riatur, et, si in vase stillae sudoresque erunt, is
5 locus habebit aquam. Item si vas ex creta factum
non coctum in ea fossione eadem ratione opertum
positum fuerit, si is locus aquam habuerit, cum aper-
tum fuerit, vas humidum erit, et etiam dissolvetur
ab humore. Vellusque lanae si collocatum erit in ea
fossura, insequenti autem die de eo aqua expressa
erit, significant eum locum habere copiam. Non
minus si lucerna concinnata oleique plena et accensa
in eo loco operta fuerit collocata, et postero die non
erit exusta, - sed habuerit reliquias olei et ellychnii,
ipsaque humida invepietur, indicabit eum locum habere
aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit hu-
mores. Item in eo loco ignis si factus fuerit, et per-
calefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex se
suscitaverit, is locus habebit aquam. Cum haec ita 6
erunt pertentata, et quae supra scripta sunt signa
inventa, turn deprimendus est puteus in eo loco; et si
caput erit aquae inventum, plures sunt circa fodiendi
et per specus in unum locum omnes conducendi.
Haec autem maxime in montibus et regionibus septen-
trionalibus sunt quaerenda, eo quod in his et sua-
viora et salubriora et copiosiora inveniuntur; aversi
enim sunt solis cursui, et in his locis primum cre-
brae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas
habent umbras obstantes, ut radii solis non directi
perveniant ad terram, nec possint humores exurere.
Intervalla quoque montium maxime recipiunt imbres, 7
et propter silvarum crebritatem nives ibi ab umbris
arborum et montium diutius conservantur: deinde
liquatae per terrae venas percolantur, et ita perveniunt
ad infimas montium radices ; ex quibus profluentes fontium
erumpunt ructus. Campestres autem loci e con-
trario non possunt habere copias, et quaecunque sunt,
non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens
impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit
exhauriendo feryens ex planitie camporum humorem;
et si quae ibi sunt aquae apparentes, ex his, quod est
levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer
avocans dissipat ip impetum coeli, quaeque gravissi-
mae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus
campestribus relinquuntur.