est dedicatum: Extra murum Veneris, Vulcani, Mar-
tis fana ideo collocari, uti non insuescat in urbe
adolescentibus seu matribus familiarum Venerea libido,
Vulcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis
evocata, ab timore. incendiorum aedificia videantur
liberari: Martis vero divinitas cum sit extra moenia
dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed
ab hostibus ea defensa et belli periculo conservabit.
* Item Cei èri extra urbem, loco, quo non semper ho-*
minés nisi per sacrificium necesse habeant adire: cum
religione caste sanctisque moribus is locus debet tueri.
Ceterisque diis ad 'sacrificiorum rationes aptae templis
areae sunt distribuendae. De ipsis autem aedi-
bus sacris faciendis et de earum symmetriis in tertio
et quarto volumine reddam rationes, quia in secundo
visum est mihi primum de materiae copiis, quae in
aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus, et
quem habeant usum, exponerej commensus aedifi-
cioxum et ordines et genera singula symmetriarum
peragere et in singulis voluminibus explicare.