H A E F A T I O.
Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eie- »
ctus ad Rhodiensium littus animadvertisset geometrica
schemata descripta, exclamavisse ad comités ita dicitur :
Benesperemus! hominum enim vestigia video: statimque
in oppidum Rhodum contendit, et recta gymnasium devenir,
ibique de philosophia disputans muneribus est
donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis,
qui una fuerant, et vestitum et cetera, quae opus
essent ad victum, praestaret. Cum autem eius comités
in patriam reverti voluissent, interrogarentque
eum, quidnam vellet domum renunciari, tunc ita
mandavit dicere: eiusmodi possessiones et viatica libe-
ris oportere parari, quae etiam e naufragio una pos-
sent enatare. Namque ea vera praesidia sunt vitae, 2
quibus neque fortunae teinpestas iniqua neque publi-
carum rerum mutatio neque belli vastatio potest no-
cere. Non minus earn sententiam augendo Theophrastus,
hortandos doctos potius esse quam pecuniae
confidentes, ita ponit: doctum ex omnibus solum neque
in alienis locis peregrinum neque amissis farni-
liaribus et necessariis inopem amicorum, sed in Omni
civitate esse civem, difficilesque fortunae sine timoré
posse despicere casus; at qui non doctrinarum sed