Gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur, ne
minus alti sint palmopede, ne plus pede et digitis
sex: latitudines eorum ne plus pedes duos semis, ne
minus pedes duo constituantur. [Sequitur vulgo Ca~
4 pub V I I . de tecto portions theabri. ] Tectum porticus,
quod futurum est in summa gradatione, cum scenae
altitudine libratum perficiatur ideo, quod vox cre-
scens aequaliter ad summas gradationes et tectum per-
veniet. Namque si non erit aequale, quo minus fue-
rit altum, vox praeripietur ad earn altitudinem, ad
5 quam perveniet primo. Orchestra inter gradus imos
quam diametron habuerit, eins sexta pars sumatur, et
in cornibus utrinque aditus ad eius mensurae perpendi-
culum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio
fuerit, ibi constituantur itinerum superciliaj ita enim
satis altitudinem habebunt eorum confornicationes.
6 Scenae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri
debet: podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona
et lysi duodecima orchestrae diametri: .supra
podium columnae cum capitidis et spiris altae quarta
parte eiusdem diametri: epistylia et ornamenta earum
columnarum altitudinis quinta parte: pluteum insuper
cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte:
supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine
sint quam inferiores: epistylia et ornamenta
earum columnarum quinta parte. Item si tertia episce-
nos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia
parte: columnae summae medianarum minus altae sint
quarta parte: epistylia cum coronis earum columna-
7 rum item habeant altitudinis quintam partem. Nee
tarnen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes
et effectus possunt respondere, sed oportet archi-
tectum animadvertere, quibus proportionibus necesse
sit sequi symmetriam, et quibus rationibus ad loci
naturam aut magnitudinem operis debeat temperari.
Sunt enim res, quas et in pusillo et in magno theatro
necesse est eadem magnitudine fieri propter usum;
uti gradus, diazomata, pluteos, itinera, adscensus,
pulpita, tribunalia, et si qua alia intercurrunt, ex
quibus nécessitas cogit discedere ab symmetria, ne
impediatur usus. Non minus si qua exiguitas copia-
rum, id est marmoris, materiae, reliquarumque rerum,
quae parantur, in opere defuerint, paululum
demere aut adiicere, dum id ne nimium improbe
fiat sed cum sensu, non erit alienum. Hoc autem
erit, si architectus erit usu pentus, praeterea ingenio
mobili solertiaque noir fuerit viduatus. Ipsae autem 8
scenae suas habeant rationes explicatas ita, uti mediae
valvae ornatus habeant aulae regiae ; dextra ac
sinistra hospitalia: secundum autem spatia ad ornatus
comparata, quae loca Graeci xip ia n ro v s dicunt ab
eo, quod machinae sunt in iis locis versatiles trigo-
noe, habentes in singula très species ornationis, quae
cum aut. fabularum mutationes sunt futurae, sen deo-
rum adventus cum tonitribus repentinis, •versentur
mutentque speciem ornationis in frontes : secundum
ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt
una a foro altera a peregre aditus in scenam. [<Se-
quitur vulgo Caput V I I I . de tribus scenarwn generi-
bus eb theatris Graecorum, cuius posterior pars nunc
separatim legitur. J Genera autem sunt scenarum 9
tria: unum, quod dicitur tragicum, alterum comi-
cum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt
inter se idissimili disparique ratione : quod tragicae
deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque
regabbus rebus : comicae autem aedificiorum privato