l 6 DE A&CHI T EX;TD R A
C A P U T IV.
De ele c t ione lo c o rum salubr ium.
i In ipsis vero moenibus ea erunt principia. Primum
electio loci saluberrimi. . Is autem erit excelsus et:non
nebulosus, non pruinosus, 'regionesque coeli spectans
neque aestuosas neque frigidas sed temperatas: deinde
si evitabitur painstris vicinitas. Cum enim aurae
matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient,
et iis ortae nebulae adiungentur, spiritusque bestia-
rum palustrium venenatos. cum nebula mixtos inhabit
tatortim corpora flatus spargerit, efficient locum pesti-
lentern. Item si secundum mare erunt moenia specta-
buntque ad meridiem aut ad occidentem, nun erunt
salubria; quia per aestatem coelum meridianum sole
exoiiente calescit, meridie ardet: item quod spectat
ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet,
a vespere fervet. Igitur mutationibus caloris et refrige-
rationis corpora, quae in iis locis sunt, vitiantur.
Hoc autem licet animadvertere etiam ex iis, quae non
sunt animalia. In cellis enim vinariis tectis lumina
nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septen-
trione; quod ea regio nullo tempore mutationes reci-
pit, sed est firma perpetuo et immutabilis. Ideo
etiam granaria, quae ad solis cursum spectant, bonita-
tem cito mutant} obsoniaque et poma, quae non in
ea coeli parte ponuntur, quae est aversa a solis cursu,
5 non diu servantur. Nam semper calor cum excoquit
a rebus, firmitatem eripit, et vaporibus fervidis ex-
sugendo naturales virtutes dissolvit eas et fervore mol*
lescentes efficit imbecillas: ut etiam in ferro animad-
L I B E R I . CAT. IV. *7
vertimus, quod quamvis natura sit durum, in forna-
cibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti
in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem cum
molle et candens refirigeratur tinctum frigida, redu-
rescit et restituitur in antiquam proprietatem. Licet 4
etiam considerare haec ita esse ex eo , quod aestate
non solum in pestilentibus locis sed etiam in salu-
bribus omnia corpora calore fiunt imbecilla, et per
hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiortes effi-
ciantur salubres, ideo quod a refrigerationibus soli-
dantur. Non minus etiam quae a frigidis regionibus
corpora traducuntur in calidas, non possunt durare,
sed dissolvuntur: quae autem ex calidis locis sub se~
ptentrionum regiones frigidas, non modo non labo-
rant immutatione loci valetudinibus, sed etiam con-
firmantur. Quare cavendum esse videtur in moeni- 5
bus collocandis ab iis regionibus, quae caloribus flatus
ad corpora hominum possunt spargere. Namque
ex principiis, quae (rraeci öToijceia appellant, ut
omnia corpora sunt composita, id est ex calore et
humore et terreno et aere, ita his mixtionibus natu-
rali temperatura figurantur omnium animalium in
mundo generatim qualitates. Ergo in quibus corpo- 6
ribus cum exuberat e principiis caflbr, tunc interficit,
dissolvitque cetera fervore. Haec autem vitia efficit
fervidum ab certis partibus coelum, cum insidit in
apertas venas plus quam patitur e mixtionibus natu-
rali temperatura corpus. Item si humor occupavit
corporum venas imparesque eas fecit, cetera principia,
ut a liquido corrupta, diluuntur, et dissolvuntur
compositionis virtutes. Item e refrigerationibus humo-
ris, ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus.
Non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis
|