perveniat aures. Hydraulicas quoque machinas et caetera
, quae sunt similia his organis, sine musicis ratio-
10 nibus efficere nemo poterit. Disciplinam vero Medi-
cinae novisse oportet, propter inclinationes coeli, quae
graeci climata dicunt, et acres locorum, qui sunt salubres
aut pestilentes, aquarumque usus. Sine his enim
rationibus nulla salubris hahitatio fieri potest. Iura
quoque nota habeat oportet ea, quae necessaria sunt
aedificiis communibus parietum ad ambitum stillicidio-
rum et cloacarum et luminum. Item aquarum ductio-
nes et caetera, quae eius modi sunt, nota oportet sint
architectis, uti ante caveant, quam instituant aedificia,
ne controversiae, factis operibus, patribus familiarum
relinquantur : et ut legibus scribendis prudentia cavere
possit et locatori et conductori: namque si lex perite
fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utro-
que liberetur. E x Astrologia autem cognoscitur oriens,
occidens, meridies, septentrio, et coeli ratio, aequi-
noctium, solstitium, astrorum cursus : quorum notitiam
si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino
scire non poterit.
11 Cum ergo tanta haec disciplina sit condecorata et
abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto
posse iuste repente se profiteri architectos, nisi qui ab
aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo,
scientia plurium litterarum et artium nutriti, pervene-
12 rint ad summum templum architecturae. At fortasse
mirum videbitur imperitis hominibus, posse naturam
tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria
continere : cum autem animadverterint, omnes disciplinas
inter se coniunctionem rerum et communicationem
habere, fieri posse faciliter credent. Encyclios enim
disciplina, uti corpus unum, ex his membris est compositâ.
Itaque qui a teneris âetatibus eruditionibus
variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt eàsdem
notas, communicationemque omnium disciplinarum, et
ea re facilius omnia cognoscunt. Ideoque de veteribus
architectis Pythius, qui Prienae aedem Minervae nobi-
liter est architectatus, ait in suis commentariis, architectuur
omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse
facere, quam qui singulas res suis industriis et exer-
citationibus ad summam claritatem perduxerunt. Id
autem re non expeditur. Non enim debet nec potest i 3
esse architectus grammaticus, uti fuit Aristarchus, sed
non agrammatos : nec musicus, ut Amstoxenus, sed
non amusos: nec pictor, ut Apelles, sed graphidos
non imperitus : nec plastes, quemadmodum Myron
seu Polycletus, sed rationis plasticae non ignarus: nec
denuo medicus, ut Hippocrates, sed non aniatrologe-
tos: nec in ceteris doctrinis singulis cxcellens, sed in
his non imperitus. Non enim in tantis rerum varie-
tatibus elegantias singulares quisquam consequi potest,
quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere
vix cadit in potestatem. Nec tamen non tantum ar- 14
chitecti non possunt in omnibus rebus habere summum
effectum, sed etiam ipsi, qui privatim proprie-
tates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes
summum laudis principatum. Ergo si in singulis doctrinis
singuli artifices neque omnes sed pauci aevo
perpetuo nobilitatem vix sunt consecuti, quemadmodum
potest architectus, qui pluribus artibus debet
esse peritus, non id ipsum mirum ac magnum facere,
ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices
superet, qui singulis doctrinis assiduitatem cum indu-
stria summa praestiterunt? Igitur in bac. re Pythius 15
errasse videtur ,* quod non anim ad verterit ex duabns