sublata epistyliorum omamenta et pluteorum côlu-
mnarumque superiorum dis tribu tio operosam detrahit
molestiam, sumptusque imminuit ex magna parte
summam. Ipsae vero columnae in altitudine perpétua
sub trabes testudinis perductae et magnificentiam
impensae et auctoritatem operi adiungere videntur.
C A P U T I I .
De aerario, car cere et curia ordinandis.
t Aeràrium, career, curia foro sunt coniungenda,
sed ita uti magnitudo symmetriae eorum foro respondeat.
Maxime quidem curia inprimis est facienda ad
dignitatem municipii sive civitatis : et si quadrata erit,
quantum habuerit latitudinis, dimidia addita constitua-
tur altitudo ; sin autem oblonga fuerit, longitudo et
latitudo componatur, et summae compositae eius dis
midia pars sub lacunariis altitudini detur. Praeterea
praecingendi sunt parietes medii coronis ex intestino
opéré aut albario ad dimidiam partem altitudinis. Quae
si non erunt, vox ibi disputantium elata in altitudi-
nem intellectui non poterit esse audientibus : cum autem
coronis praecincti parietes erunt, vox ab imis mo-
rata, prius quam in aëra elata dissipabitur, auribus
erit intellecta.
C A P U T I I I .
De th e a t ro 'eiusque s a lu b r i cons t i tut ione .
Cum forum constitutum fuerit, tum deorum im- i
mortalium dieljus festis ludorum spectationibus eligen-
dus est locus theatro quam saluberrimus, uti in primo
libro de salubritatibus in moenium collocationibus est
scriptum. Per ludos enim cum coniugibus et liberis
persedentes delectationibus detinentur, et corpora propter
voluptatem immota patentes habentvenas, in quas
insidunt aurarum flatus, qui si a regionibus palustri-
bus aut aliis regionibus vitiosis advenient, nocentes Spiritus
corporibus infundent. Itaque si curiosius elige-
tur locus theatro, vitabuntur vitia. Etiamque provi-2
dendum est, ne impetus habeat a meridie: sol enim
cum implet eius rotunditatem, aer conclusus curvatura,
neque habens potestatem vagandi, versando confer-
vescit, et candens adurit excoquitque et imminuit e
corporibus humores. ldeo maxime vitandae sunt vitio-
sae regiones et eligendae salubres. Fundamentorum 3
autem, si in montibus fuerit, facilior erit ratio; sed
si necessitas coegerit in plano aut palustri loco ea con-
stitui, solidationes substructionesque ita erunt facien-
dae quemadmodum de fundationibus aedium sacrarum
in tertio libro est scriptum. Insuper fundamenta lapi-
deis et marmoreis copiis gradationes ab substructione
fieri debent. Praecinctiones ad altitudines theatrorum 4
pro rata parte faciendae videntur, neque altiores quam
quanta praecinctionis itineris sit latitudo: si enim ex-
celsiores fuerint, repellent et eiieient e superiore parte
vocem, nec patientur in sedibus summis, quae supra