corporibus latenti calore confervescit, et vehementer
efficit ea coire, celeriterque mia soliditatis percipere
virtutem. Relinquetur desideratio, quoniam ita sunfc
in Hetruria ex aqua calida crebri fontes, quid ita
non etiam ibi nascitur pulvis, e quo eadem ratione
sub aqua structura solidescat? Itaque visum ést, an-
tequäm desideraretur de his rebus, quemadmodum
5 esse videantur, exponere. Omnibus locis et regioni-
bus non eadem genera terrae nee lapides nascuntur,
sed nonnulla sunt terrosa, alia sabulosa, itemque gla-
reosa, aliis locis arenosa non minus materia; et om-
nino dissimili disparique genere in regionum varieta-
tibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id
licet considerare, quod, qua mons Apenninus regiones
Italiae Hetruriaèque circumcingit, prope omnibus
locis non desunt fossitia arenaria: trans Apenninum
vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inve-
niuntur: item Achaia, Asia et omnino trans mare ne
nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis,
quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem
opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia
uti natura rerum constituit, non ad voluntatem ho-
6 minum sed fortuito disparata procreantur. Ergo quibus
locis non sunt terrosi montes, sed genere mate-
riae, ignis vis per eius venas egrediens adurit earn,
et quod molle est et tenerum, exurit; quod autem
asperum, relinquit: itaque uti in Campania exusta
terra cinis, sic in Hetruria excocta materia efficitur
carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structu-
ris; sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in ma-
ritimis molibus habent virtutem. Est autem materiae
potestas mollior quam tophus, solidior quam terra;
qua penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis
locis procreatur id genus arenae, quod dicitur
carbunculus.
C A P U T VII.
D e l a p i d i c i n i s .
De calce et arena quibus vai’ietatibus sint et quas 1
habeant virtutes, dixi; sequitur ordo de lapidicinis
explicàre; de quibus et quadrata saxa et caemento-
rum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur.
Hae autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus
virtutibus. Sunt enim aliae molles, uti sunt circa
urbem Piubrae, Pallienses, Fidenates, Albanae: aliae
temperatae, uti Tiburtinae, Amiterninae, Soractinae,
et quae sunt his generibus : nonnullae durae, uti si-
liceae. Sunt etiam alia genera plura, uti in Campania
ruber et niger tophus, in . Umbria et Piceno et Ve-
netia albus, qui etiam serra dentata uti lignum
secatur. Sed haec omnia,* quae mollia sunt, hanc 2
habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exempta,
in opéré faciliter tractantur, et si sint in locis
tectis, sustinent laborem ; sin autem in apertis et pa-
tentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dis-
solvuntur: item secundum ora? maritimas ab salsugine
exesa diffluunt, neque perferunt aestus. Tiburtina
vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt
et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab
igni non possunt esse tuta, simulque ut sunt ab eo
tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod tempera-
tura naturali parvo sunt humore, item quod non mul-
tum habent terreni, sed aëris plurimum et ignis.
Igitur cum et humor et terrenum in his minus inest,