supercilii quanta antepagmentorum in summa parte
erit crassitudo. Cymatium faciendum est antepagmenti
parte sexta: proiectura autem quanta est eius crassitudo.
Sculpendum est cymatium Lesbium cum astra-
galo: supra cymatium, quod erit in supercilio, collocandum
est hyperthyrum crassitudine supercilii, et
in eo scalpendum est cymatium Doricum, astragalum
Lesbium sima scalptura. Corona plana cum cymatio :
proiectura autem eius erit quanta altitudo supercilii,
quod supra antepagmenta imponitur. Dextra ac sinistra
proiecturae sic sunt faciendae, uti crepidines ex-
5 currant, et in ungue ipso cymatio coniungantur. Sin
autem Ionico genere futurae erunt, lumen al turn ad
eundem modum, quemadmodum in Doricis, fieri vi-
detur: latitudo constituatur, ut altitudo dividatur in
partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima
luminis fiat latitudo : contracturae ita ut in Doricis.
Crassitudo antepagmentorum altitudine luminis in fron-
te quarta décima parte: cymatium huius crassitudinis
sexta: reliqua pars praeter cymatium dividatur in
partes duodecim ; harum trium prima corsa fiat cum
astragalo, secunda quatuor, tertia quinque:. eaeque
4 corsae cum astragalis circumcurrant. Hyperthyra autem
ad eundem modum componantur, quemadmodum
in Doricis. Ancones sive parotides vocentur, exScul-
ptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii
libramentum praeter folium. Eae habeant in fronte
crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus unam,
jn imo quarta parte graciliores quam superiora. Fores
ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex altitudine
luminis totius duodecima parte : inter duos
scapos tympana ex duodecim partibus habeant ternas
5 partes. Impagibus distributiones ita fient, uti, divisis
altitudinibus in partes quinque, duae superiori,
très inferiori designentur: super medium medii impages
collocentur: ex reliquis alii in summo alii in imo
compingantur: altitudo impagis fiat tympani tertia
parte ; cymatium sexta parte impagis. Scaporum lati-
tudines impagis dimidia parte: item replum de impage
dimidia et sexta parte. [Scapi qui sunt ante
secundum pagmentum dimidium impagis constituan-
tur.] Sin autem valvatae erunt, altitudines ita ma.
nebunt, in latitudinem adiiciatur amplius foris latitudo;
si quadriforis futura est, altitudo adiiciatur.
Attieurges autem iisdem rationibus perficiuntur, qui- <5
bus Dorica: praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis
circumdantur, quae ita distribui debent,
uti antepagmenta praeter cymatium ex partibus septem
habeant duas partes, ipsaque non fiunt celostrata ne-
que bifora, sed valvata, et aperturas habent in exte-
riores partes.
Quas rationes aedium sacrarum in formationibus
oporteat fieri Doricis, Ionicis, Corinthiisque operibus,
quoad potui attingere, veluti legitimis moribus expo-
sui: nunc de Tuscanicis dispositionibus quemadmodum
institui oporteat dicam.
*