iectura vel van a vel ambigua niti viderentur, mentio-
nem tarnen earuin omnem plane omittere religion!
mihi duxi. Igitur quanta potui cum brevitate et per-
spicuitate omnes viri docti vel interpretationes vel
coniecturas vel correctiones fideliter excerpsi, et singulis
Vitruvii locis apposui aut Indici inserui. Sed
factum id demum posteaquam Commentaries, tribus
annis antea conscriptos et ad librarium Lipsiam trans-
missos, et cum variae causae Vitruvii Editionem mo-
ratae hucusque distulissent, redire iussos retractare
et novis observationibus interim collectis augere coe-
peram; qua quidem opera vereor nunc, ne quaedam
vörspov JcpÖTipov collocata subrepserint, quae le-
ctorum notam censoriam mereantur, cum omne Com-
mentariorum volumen perlegere non potuerim; impe-
diebat enim praecipue multitudo schedarum passim
in terser tarum, quas diligenter ordinatas perscrutari
non vacabat.
Ad instrumentum criticum non refero ea, quae
lector quivis attentus in vulgari librorum Vitruvii et
capitum descriptione et distinctione animadvertere at-
que emendare poterat. Multa sibi Iucundus olim in
descriptione capitum mutanda permiserat, plura equi-
dem mihi et quidem eodem iure licere putavi. Ipse
enim Vitruvius in libros opus digessit, eosque diligenter
notavit; in capita eos plura et diversa disse-
cuerunt librarii librorum scriptorum; alia passim fe-
cerunt Editores. Argumenta etiam capitum plura et
diversa habent libri scripti, quam editi, quorum magna
pars adeo inepta et a re aliena est, ut ab ipso
Vitruvio profecta esse nemo facile existimare possit.
Itaque confidenter male seiuncta et distracta copulavi
et coniunxi, capita vel plura vel minora numero feci;
omnium vero sectiones minores feci, earumque notas
in margine apposui, ne lectores, ubi quid quaerunt,
per caput totum oculis errare cogerentur. Ne quid
vero incornmodi ex rnutato capitum ordine et numero
accideret iis, qui locum ex editione antiquiore aliqua
annotation in nostra quaerunt, in argumentis capitum
veteris descriptionis mentionem feci, numerosque
ad nostrae numeros et sectiones accommodavi. Deni-
que totum volumen Vitruvii ipse manu mea descri-
ptum quam potui diligentissime ordinavi, correxi et
dispunxi; argumenta etiam capitum antiqua vel emen-
davi vel novis et commodioribus mutavi; ne lectori
tamen inscio fraudi esset mutatio, sedulo in annota-
tionibus cavendmn esse existimavi. Annotationes ipsas
ad novam capitum descriptionem eorumque sectiones
praescriptis numeris accommodavi, quod eo magis faciendum
fuit, cum annotationes decoris causa seorsim
typis describendas curassem.
§• V.
D e condi t ionc l ib r o rum V i t r u v i i supe r s t i -
tum: cum d e s c r ip t io n e l ib r o rum et iudicio
de ingenio s c r ip to r i s , orat ione et pret io
l ibrorum decern de A r c h i t e c t u r a iusto.
Satis quidem integri Vitruviani de architectura libri
(x antiquitate per librariorum manus traditi et descripti
jervenerunt ad nostram aetatem, si per Iucundi Vero-
mnsis vel temeritatem vel fraudem Vitruvio doctrinae
etscriptorum fructu et laudibus frui licuisset. Codices
m\nuscriptos eos, qui hucusque a viris doctis compa