sint columnar octonae, in lateribus cum angularibus
quindenae, sint autem pa.rietes cellae contra quaternas
columnas medianas in fronte et postico. Ita duorum
intercolumniorum et imae crassitudinis columnae Spatium
erit a parietibus circa ad extremos ordines co-
lumnarum. Huius exemplar Romae non est, sed
Magnesiae Dianae Hermogenis Alabandi et Apollinis
7 a Menesthe facta. Dipteros autem octastylos et pro-
nao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines
columnarum, uti est aedes Quirini Dorica et Ephe-
8 siae Dianae Ionica a Chersiphrone constituta. Hy-
paethros vero decastylos est in pronao et postico:
reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed inte-
riore parte columnas in altitudine duplices, remotas
a parietibus, ad circuitionem ut porti cus peristylio-
rum. Medium autem sub divo est sine tectO, aditus-
que valvarum ex utraque parte in pronao et postico.
Huius autem exemplar Romae non est, sed Athenis
octastylos, et in templo Olympio.
CAPUT III. (vulgo IL)
D e q u in qu e a e d ium sp e c iebu s .
1 Species autem aedium sunt quinque, quarum ea
sunt vocabula: Pycnostylos, id est crebris columnis:
Systylos, paulo remissioribus: Diastylos, amplius spa-
tiis intercolumniorum patentibus: rarius quam oportet
inter se diductis, Araeostylos: Eustylos intervallorum
2 iusta distributione. Ergo Pycnostylus est, cuius intercolumnio
unius et dimidiatae columnae crassitudo
interponi potest: quemadmodum est Divi Iulii et in
Caesaris foro Veneris, et si quae aliae sic sunt compositae.
Item Systylos est, in qua duarum columnarum
crassitudo in intercolumnio poterit collocari, et
spirarum plinthides aeque magnae sint eo spatio, quod
fuerit inter duas plinthides: quemadmodum est Fortunae
Equestris ad theatrum lapideum, et reliquae,
quae eisdem rationibus sunt compositae. Haec utra- 3
que genera vitiosum habent usum. Matres enim fa-
miliarum cum ad supplicationem gradibus ascendunt,
non possunt per intercolumnia amplexae adire, nisi
ordines fecerint. ✓ Item valvarum aspectus abstruditur
columnarum crebritate, ipsaque signa obscurantur.
Item circa aedem propter angustias impediuntur am-
bulationes. Diastyli autem haec erit compositio, 4
cum trium columnarum crassitudinem intercolumnio
interponere possumus , tanquam est Apollinis et
Dianae aedis. Haec dispositio hanc habet diffiqpl-
tatem, quod episty.lia propter intervallorum magnitu-
dinem frangiintur. In Araeostylis autem nec lapideis 5
nec marmoreis epistyliis uti datur, sed imponendae
de materia trabes perpetuae j et ipsarum aedium species
barycae barycephalae, humiles, latae; ornantque
signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia
Tuscanico more, uti est ad Circum maximum Cereris,
et Herculis Pompeiani, item Capitolii. Reddenda nunc 6
est Eustyli ratio, quae maxime probabilis et ad usum
et ad speciem et ad firmitatem rationes habet expli-
catas: namque facienda sunt intervallis spatia duarum
columnarum et quartae partis columnae crassitudinis,
mediumque intercolumnium unum, quod erit in fronte,
alterum quod erit in postico, trium columnarum cras-
situdine. Sic enim habebit et figurationis aspectum
venustum et aditus usum sine impeditionibus, et circa
cel lam ambulatib auctoritatem. Huius autem rei ratio, 7