![](./pubData/source/images/pages/page32.jpg)
Gratum änimum his significat additis verbis; Cum
ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exiturn vitae
non haberem inopiae timorern, haec tibi scrïbere coepi.
Sed plane perplexa est oratio Vitruvii, ubi causam
dedicandi Imperatori Caesari operis sui edere voluit.
Cum verp, inquit, attenderem, te non solum de vita
communi omnium curarn publïcaeque rei constitutione
habere, sed etiam de opportunitate publicorurn aedificio-
rum, ut civitas per se non solum provinciis esset aucta,
verum etiam ut maiestas imperii publicorurn aedificio-
rum egregias haberet auctoritates, non putavi praeter-
mittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea
tibi ederem, ideo quod primurn parend tuo de eofueram
notus et eius virtutis studiosus. Cum autem concilium
coelestium in sedibus immortalitatis eum dedicavisset
et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset,
idem studium meum in eius memoria permanens in te
contulit favorem. Parentem appellat non C. Octa-
vium; qui enim potuit? a quo Imperator Caesar Augustus
imperium non accepit, sed potius avunculum
C. Iulium Caesarem, cuius testamento in familiam
nomenque adoptatus fuit, et a quo deinde etiam prae-
nomen Imperatoris recepit. Igitur parentem bis, non
putrem dixit. Ita Cicero aliique huius aevi scriptores
patres parentesque iuxta nominant. Verum statim oc-
cumt dictionis aliqua obscuritas, nee apparet, quid
significare voluerit scriptor verbis parend tuo de eo
fueram notus; notamne fuisse Iulio Caesari peritiam
architecturae Vitruvii, an Caesarem notitiam habuisse
voluminum de architectura conscriptorum a Vitruvio
needum publicatorum ? ut bac conciliatione litterai
r 111 studiosus Caesaris virtutis Vitruvius partibus eius
vivi faveiet, idemque studium eundemque favorem
post mortem Iulii, memoriam viri et studii sui integral
« et sanctam servans, ad nomen et partes Octa-
viani transferret? Satis mihi quidem superbe loqui
vifletur Vitruvius, qui, dum Studium suum virtutis
Iulianae profitetur, idemque propter parentis memo-
riain in Octavianum translatum iactat, cornmoda per
sororis Octaviae commendationem ab Octaviano non
tain honoris causa et in beneficii loco accepisse quam
officiis praestitis in praemii loco meruisse vult videri.
Secundi libri, qui de materia aedificiorum et struc
ture generibus tractat, Prooemium alienum est a re,
neque ineptiarum reprehensione caret. Narratur Di-
nocratis Macedonis, architecti mirus habitu Herculis
suscepto accessus ad Alexandrum regem, cui formam
statuae virilis immanem suo ingenio repertam manu-
que sua designatam offerebat. Namque Athon mon-
tern formaverat in statuae virilis figuram, cuius manu
laeva designata erant civitatis amplissirnae moenia, dexter
a patera, quae exciperet omnium fluminum, quae
sunt in eo monte, aquam, ut indein mare profundere-
tur. Transitum ab historia his sibi paravit Vitruvius*
Itaque Dinocrates a facie dignitateque corporis com-
mendatus ad earn nobilitatem pervenit. Mihi autem,
Imperator, staturam non tribuit natura, fadem deför-
mavit aetas, valetudo detraxit vires. Itaque, quoniam
ab his praesidiis sum desertus, per auxilia sciendae scri-
ptaque, ut spero, perveniam ad commendationem.
Haec vero talis oratio mihi quidem magis senis infirmi
et vulgo contemti loquacitatem ambitiosam, quam architecti,
meritis et scientia artis confidentis animum magnum
prodere videbatur. Ceterum in hoc eodem libro
de materia lignorum disserens commemorat divi Caesa