domus Graecae dispositionem. Denique hypogaeorum,
concamerationum et aedificiorum, quae pilatim agun-
tur, fundationes, structurae et substructions docentur.
Septimus de expolitionibus exponit, ut sint elegantes
et sine vitiis ad vetustatem, ut est in libro sexto
extremo, vel ut est initio septirni, quibus rationibus
et venustatern et finnitatem habere possint. Incipit
.-igitur de ruderatione et pavimentorum generihus; sequitur
de albariis operibus et calcis maceratione; de-
inceps de camerarum disposition, trullissatione, et
opere tectorio in locis siccis et humidis. Ad expoli-
tionum genera refertur etiam pictura, cuius ratio re-
centissima eaque perversa multis verbis vehementer
improbatur. Deinde docet, quomodo marmor ad te-
ctoria, quibus pictura sit inducenda, praepafetur;
postea de coloribus, primum 'nativis, ochra, rubrica,
Paraetonio, Melino, creta viridi, auripigmento, san-
daraca, minio, (obiter de argento vivo) eius tempera
tur a , experimento et usu in pictura. Alterum genus
est colorum arte factorum, velut atramentum, caeru-
leum et usta, quorum temperatura docetur, cerussa,
aerugo, sandaraca, ostrum. Ad hoe genus pertinent
etiam colores infectivi, similes iis, quos hodie pastellos
vocamus, quorum températura docetur.
Octavus ffe aqua, si quibus locis non fuerit, quern-
adrnodum inveniatur et qua ratione ducatur, quibus-
que rebus, si erit salubris et idonea, probetur, expli-
cat , ut est in libro septimo extremo. In Praefatione
libri octavi addit: quasque habeat in locorum proprie-
tatibus virtutes; in extremo libro octavo est: de aquae
virtute et varietate, quasque habeat utilitates, quibus-
que rationibus ducatur et probetur. Itaque de aquarum,
fontium et fluviorum origine, naturis et prö-
prietatibus diversis copiosissime exponit, ita ut maior
libri totius pars altera rebus alienis tradendis occu-
petur, Prooemio etiam proprio de aquae praestantia
anteposito; reliqua pars aquarum librationem et in-
strumentorum usurn ad hanc accommodatorum docet.
Sequitur de ductibus aquae, qui fiunt rivis per cana-
les structiles aut fistulis plumbeis aut tubulis fictili-
bus ducendis. Postea de fodiendis puteis, undè aquae
ducantur; denique de ratione operum Signinorum.
Nonus liber de gnOrnonicis rebus et horologiorum
rationibus exponit, ut est in libro octavo extremo;
in Praefatione vero libri noni, (quae longissima omnium
narrationem habet ab argumento alienam de variis
Mathematicorum veterum inventis) est: de gnornoni-
cis rationibus, quemadmodum eae radiis solis in rnundo
sunt per umbrarn gnornonis inventaé, quibusque rationibus
dilatentur aut contrahantur. Ante omnia ordi-
nationem mundi siderumque et ab eorum cursu apti
temporis tempestatumque exponit; deinceps solis iter
per duodecim signa zodiaci explicat; demum gnomo-
nicas et horologiorum rationes interpretatur.
Decimus et postremus de rnachinationibus et de
earurn principiis ratiocinatur, ut est in libro nono
extremo: in libro decimo extremo est: quas potui
de rnachinis expedire rationes pacis bellique teinpo-
ribus et utïlissimas putavi, in hoe volmnine perfeci.
Exorditur a machinae definitione eiusque differentia
ab organo: exponit genera machinarum tria, scan-
sorium, spiritale, tractorium. Deinceps machinas tra-
ctorias earumque diversa genera, trispaston, penta-
spaston et polyspaston explicat. Obiter de lapicidi-
narum Ephesiarum inventione narrat. Postea principia