*4
aegri curari videntur. Cum enim ex pestilenti in
salubrem locum corpora aegra translata fuerint, et
e fontibus salubribus aquarum usus subministrabun-
tur, celerius convalescent. Ita efficietur, uti ex na-
tura loci maiores, auctascjue cum dignitate, divinitas
excipiat opiniones. Item naturae decor erit, si cubi-
culis et bibliothecis ab oriente lumina capientur, bal-
neis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothe-
cis et quibus certis luminibus opus est partibus a
septentrione; quod ea coeli regio neque exclaratur
neque obscuratur solis cursu, sed est certa et immu-
8 tabilis die perpetuo. . Distributio autem est copiarum
locique commoda dispensatio, parcaque in operibus
sumptus cum ratione temperatio. Haec ita observabi-
tur, si primum architectus ea non quaeret, quae non
poterunt inveniri aut parari nisi magno. Namque
non omnibus locis arenae fossitiae, nec caementorum,
nec abietis, nec sappinorum, nec 'marmoris copia est,
sed aliud alio, loco nascitur, quorum comportationes
difficiles sunt et sumptuosae. Utendum -autem est,
ubi non est arena fossitia, fluviatica aut marina lota.
Inopiae quoque abietis aut sappinorum vitabuntur uten-
do cupresso, populo, ulmo, pinu: reliqua quoque
9 his similiter erunt explicanda. Alter gradus erit dis-
tributionis, cum ad usum patrum familiarum aut ad
pecuniae copiam aut ad elegantiae dignitatem aedifi-
cia aliter disponentur: namque aliter urbanas domos
oportere. constitui videtur, aliter quibits ex possessio-
nibus rusticis infiuunt fructus: non item foeneratori-
bus: aliter beatis et delicatis: potentibus vero, quorum
cogitationibus respublica gubernafeur, ad usum col-
locabuntur: et omnino faciendae sunt aptae omnibus
personis aedificiorum, distributiones.
C A P U T I I I .
D e p a r t ib u s et t e rmin a t ion ibu s
a r c h i t e c tu r a e .
Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio,
gnomonice, machinatio. Aedificatio autem divisa est
bipartito, e quibus una est moenium et communium
operum in publicis locis collocatio: altera est priva-
torum aedificiorum explicatio. Publicorum autem distributiones
sunt tres, e quibus una est defensionis,
altera religionis, tertia opportunitatis. Defensionis est
murorum turriumque et portarum ratio ad hostium
impetus perpetuo repellendos excogitata. Religionis,
deorum immortalium fanorum aediumque sacrarum
collocatio. Opportunitatis* communium locorum ad
usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus,
balnea, theatra, inambulationes, ceteraque, quae iisdem
rationibus in publicis designantur locis. Haec autem
ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, utilitatis,
venustatis. Firmitatis erit habita ratio, cum fuerit
fundamentorum ad solidum depressio, et ex quaque
materia copiarum sine avaritia diligens electio. Utilitatis
autem, emendata et sine impeditione usus loco-
rum dispositio, et ad regiones sui cuiusque generis
apta et commoda distributio. Venustatis vero, cum
fuerit operis species grata et elegans, membrorumque
commensus iustas habeat symmetriarum raciocina-
tiones.