alterum in summo: item cum cymatiis corona crassa
ex dimidia moduli. Dividendae autem sunt in corona
irna ad perpendiculum triglyphorum et ad medias
metopas viarum directiones et guttarum distributiones
et reliqua quoque, quemadmodum dictum est in dia-
9 stylis. Columnas autem striari XX striis oportet; quae
si planae erunt, angulos habeant XX designatos: sin
autem excavabuntur, sic est forma facienda, [ it a ]
uti quam magnum est intervallum striae tam magnis,
sti'iaturae paribus, lateribus quadratum describatur:
in medio autem quadrato circini centrum collocetur,
et agatur linea rotundationis, quae quadrationis angulos
tangat; et quantum erit curvaturae inter rotun-
dationem et quadratam descriptionem, tantum ad for-
mam excaventur. Ita Dorica columna sui generis
o striaturae habebit perfectionem. De adiectione eius,
quae media adaugetur, uti in tertio volumine de Io-
nicis est perscripta, ita et in his transferatur.
Quoniam exterior species symmetriarum et Corin-
thiorum et Doxicorum et Ionicorum est perscripta,
necesse est etiam interiores cellarum pronaique distributiones
explicare.
C A P U T IV.
D e in t e r io r e c e l la r um et p r o n a i d i s t r i -
but ion e .
x Distribuitur autem longitudo aedis, uti latitudo sit
longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta
longior sit, quarn est latitudo, cumpariete, qui paries
valvarum habuerit collocationem: reliquae tres parted
pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnar
urn erassitudinem habere debent. Etsi aedeS
erit latitudine maior quam pedes X X, duae columnae
inter duas antas interponantur, quae disiungant pte-
romatos et pronai spatium: item intercolumnia tria,
quae erunt inter antas et columnas, pluteis inarmo-
reis sive ex intestino opere factis, intercludantur ita,
uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.
Item si maior erit latitudo, quam pedes X L , columnae 2
contra regiones columnarum, quae inter antas sunt,
introrsus collocentur, et eae altitudinem habeant aeque
quam quae sunt in fronte; crassitudines autem earum
extenuentur his rationibus, uti si octava parte erunt,
quae sunt in fronte, hae fiant novem partes: ßin autem
nona aut decima, pro rata parte fiant. In concluso
enim aere si quae extenuatae erunt, non discernen-
tur: sin autem videbuntur graciliores, cum exterioribus
fuerint striae [X X aut] XXIV, in his faciendae
erunt XXVIII aut XXXII. Ita quod detrahitur de
corpore scapi, striarum numero adiecto adaugetur
ratione quod minus videbitur, et ita exaequahitur
dispari ratione columnarum crassitude. Hoc autem 5
efficit ea ratio, quod oculus plura et ci'ebriora signa
tangendo maiore visus circuitione pervagatur. Nam-
que si duae columnae aeque crassae lineis circumme-
tientur, e quibus una sit non striata et altera striata,
et circa strigium cava et angulos striarum linea corpora
tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint,
lineae quae circumdatae erunt, non erunt aequales;
quod striarum et strigium circuitus maiorem efficiet
lineae longitudinem. Sin autem hoc ita videbitur,
non est alienum in angustis locis et in concluso spa-
tio graciliores columnarum symmetrias in opere con-
stituere, cum habeamus adiutiicem striarum tempera-
turam. Ipsius autem cellae parietum erassitudinem 4