174
riantur, non modo sunt reprehendendi sed etiam,
quia impio more vixerunt, poena condenmandi. Nec
tarnen hae res non vindicatae curiosius al) antiquis
esse memorantur; quorum exitus iudiciorurn qui fue-
rint, non est alienüm quemadmodum sint nobis tra-
4 diti explicare. Réges Attâlici .magnis philologiae dul-
cedinibus inducti cum egregiam bibliothecam Pergami
ad communein delectationerninstituissent, tune item
Ptolemaeus, infinito zelo cupiditatisque incitatus studio,
non minoribus industriis ad eundem modum con-
tenderat Alexandriae comparare. Cum autem summa
diligentia perfecisset, nqn putàvit id satis esse, nisi
propagationibus in seminando curaret augendam. Ita-
que Musis et Apollini ludos dedicavit, et quemad-
modum athletarum sic communium scriptorum victo-
5 ribus praemia et honores constituit. His ita institu-
tis cum ludi adessent, iudices literati, qui ea proba-
rent, erant legendi. Rex cum iam ex civitate sex
lectos habuisset, nec tarn cito septimum idoneum in-
veniret, retulit ad eos, qui supra bibliothecam fue-
rant, et quaesiit, si quern novissent ad id expedition.
Tunc ei dixerunt, esse quendam Aristophanem, qui
summo studio summaque diligentia quotidie omnes
libros ex ordine perlegeret. Ita que in conventu lu-
dorum cum secretae sedes iudicibus essent distributae,
cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat
6 locus ei designatus, sedit. Primo poetarum ordine
ad certationem inducto, cum recitarentur scripta, po-
pulus cunctus significando monebat iudices, quos pro-
barent. Itaque cum ab singulis sententiae sunt roga-
tae, sex una dixerunt, et quem maxime animadverier
un t multitudini placuisse ei prirnum praemium, in-
sequenti secundum tribuerunt. Aristophanes vero, cutn
ab eo sententia rogaretur, eum prirnum pronunciari
iussit, qui minime populo placuisset. . Cum autern 7
rex et univei'si yéheuienter indignarentur, surrexit et
rogando impetravit, ut paterentur se dicere. Itaque
silentio facto docuit unum ex bis eum esse poetam,
ceteros aliéna recitavisse ; oportere autem iudicantes
non furta sed scripta probare. Admirante populo et
rege dqbitante, fretus memoria e certis armariis in-
finita volumina eduxit* et ca cum recitatis conferendo
coegit ip.sos furatos de se confiteri. Itaque rex iussit
cum his agi furti, condemnatosque cum ignominia
il un 1 s 11 1 Aristophaneip yero ainplissinus muneribus
ornavit, et supra bibliothecam constituit. Insequen- 8
tibus annis'a Macedonia Zoilus, qui adoptavit cognomen
, ut Homeromastix vocitaretur , Alexandiiam venit
suaque scripta conti’a Iliadem et Odysseam compaiata
régi recitavit. Ptolemaeus vero cum animadveitisset
poetarum parentem philologiaeque omms ducem absentem
vexari, et cuius ab cunctis gentibus scripta
suspicerentur, ab eo vituperari, indignatus nullum ei
dédit responsum. Zoilus autem cum diutius in regno
fuisset, inopia pressus summisit ad regem postulans
ut aliquid sibi tribueretur. R.ex vero respondisse 9
dicitur, Homerum, qui ante annos mille decessisset,
aevo perpetuo multa millia lrominum pascere : item
debere qui meliori ingenio se profiteretur non modo
se unurn sed etiam plures alere posse. Et ad sum-
mam mors eius ut parricidii damnati varie memora-
tur: alii enim sçripserunt a Pliiladelpho esse in cru-
cem fixum; nonnulli Chii in eum lapides esse, conie-
ctos; alii Smyrnae vivum in pyram esse coniectum.
Quorum utrum ei acciderit, merenti digna coristitit
poena: non enim aliter videtur promereri, qui citât