DE A R C H I T E C T U R A
mensusque e membris operum pronuncians, ut memoriae
tradantur, breviter exponam: sic enim expe-
5 ditius ea recipere poterunt meutes. Non minus cum
animadvertissem distentam occupationibus civitatem
publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi scriben-
dum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter
percipere possent. Etiam qui Pythagoram quique
eius haeresim fuerunt secuti, placuit cubicis rationi-
bus praecepta in voluminibus scribere, constituerunt-
que cubum CCXVI versus, eosque non plus tres in
4 una conscriptione oportere esse putaverunt. CubuS
autem est corpus ex VI lateribus aequali latitudine
planitiarum perquadratum. Is cum est iactus, quam
in partem incubuit, dum est intactus, immotam habet
stabilitatem: uti sunt etiam tesserae, quas in alveo
ludentes iaciunt. Hanc autem similitudinem ex eo
sumpsisse videntur, quod is numerus versuum, uti
eubus, in quemcunque sensuin insederit, immotam
efficiat ibi memoriae stabilitatem. Graeci quoque
poetae comici interponentes e choro canticum, divi-
serunt spatia fabularum; ita partes cubica ratione
facientes, intercapedinibus levant actorum pronun-
5 ciationes. Cum ergo haec naturali modo sint a ma-
ioribus observata,: animoque advertam inusitatas et
obscuras multis res esse mihi scribendas, quo facilius
ad sensus legentium pervenire possint, brevibus voluminibus
iudicavi scribere; ita enim expedita erunt
ad intelligendum; eorumque ordinationes institui, uti
non sint quaerentibus separatim colligenda, sed e
corpore uno, et in singulis voluminibus generum ba-
berent explicationes. Itaque, Caesar, tertio et quarto
volumine aedium sacrarum rationes exposui; hoe libro
publicorum locorum expediam dispositiones; primum-
L I B E R V. CAP; I. i i 5
que forum uti oporteat constitui dicam, quod in eo
et publicarum et privatarum rerum rationes per ma-
gistratus gubernantur.
C A P U T I,
D e f a r o b a s i l i c i s q u e .
Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus por- i
ticibus fora constituunt, crebrisque columnis et lapi-
deis aut marmoreis epistyliis adornant, et supra am-
bulationes in contignationibus faciunt. Italiae vero
urbibus non eadem est ratione faciendum, ideo quod
a maioribus consuetudo tradita est, gladiatoria mu-
nera in foro dari. Igitur circum spectacula spatiosiora 2
intercolumnia distribuantur, circaque in porticibus ar-
gentariae tabernae moenianaque superioribus coaxa-
tionibus collocentur, quae et ad usum et ad vectigalia
püblica recte erunt disposita. Magnitudines autem
ad copiam hominum oportet fieri, ne parvum spa-
tium sit ad usum, aut ne propter inopiam populi
vastum forum videatur. Latitudo autem ita finiatur,
uti longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his
duae partes ei dentur! ita enim oblonga erit eius
formatio, et ad spectaculorum rationem utilis dispo-
sitio. Columnae superiores quarta parte minores quam 3
inferiores sunt constituendae, propterea quod oneri
ferendo quae sunt inferiora firmiora debent esse quam
superiora: non minus quod etiam nascentium oportet
imitari naturam, ut in arboribus teretibus abiete, cu-
pressu, pinu, e quibus nulla non crassior est ab radi-
cibus, deinde crescendo progreditur in altitudinem,
naturali contractura pei’aequata nascens ad cacumen.