P R A E F A T I 0 .
Gum divina mens tua et numen, Imperator Caesar, im- 1
perio potiretur orbis terrarum, invictaqiie virtute cun-
ctis hostibus stratis, triumpho victoriaquetua cives glo-
riarentur, et gentes omnes subactae tuum spectarent
nutum, populusque romanus et senatus, liberatus timore,
amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernare-
tur, non audebam tantis occupationibus de arcbitectura
scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens,
ne non apto tempore interpellans subirem tui animi
offensionem. Cum vero attenderem, te non solum de 2
vita communi omnium euram publicaeque rei constitutione
habere, sed etiam de opportunitate publicorum
aedificiorum, ut civitas per te non solum provinciis esset
aucta, verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum
egregias liaberet auctoritates, non putavi prae-
termittendum, quin primo quoque tempore de his rebus
ea tibi ederem: ideo quod primum parenti tuo [de eo J
fueram notus, et eius virtutis studiosus; cum autem concilium
coelestium in sedibus immortalium eum dedica-
visset, et imperium parentis in tuam potestatem transtu-
lisset, idem Studium meum in eius memoria permanens
in te contulit favorem. Itaque cum M. Aurelio et P.
Numisio et Cn. Cornelio ad apparationem balistarum et