CAPUT V II. (vulgo XU.)
De Cte s ibi ca ma ch in a , quae albissime extol
l i t a q u am.
i Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in
altitudinem aquam educit, monstrare. Ea fit ex aere,
cuius in radicibus modioli fiunt gemelli paulum di-
stantes, habentes fistulas (furcillae sunt figura) similiter
cohaerentes, in medium catinum concurrentes: in
quo catino fiunt asses, in superioribus naribus fistu-
larum coagmentatione subtili collocati; qui praeob-
turantes foramina narium non patiuntur [ exire ] spiel
riturn qui in catinum est expressus. Supra catinum
penula ut infundibulum inversum est attemperata et
per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne
vis inflationis aquae earn cogat elevare. Insuper
fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in altitudine
fit erecta. Modioli autem habent infra nares inferiores
fistularum asses interpositos supra foramina eorum,
3 quae sunt in fundis. Ita de supernis in inodiolis emboli
masculi torno politi et oleo subacti conclusique
regulis et vectibus commoventur, [ qui ultro citroque
frequenti motu prementes ] aerem qid erit ibi cum
aqua, assilnis obturan tibus foramina, cogunt et ex-
trudunt inflando pressionibus per fistularum nares
aquam in catinum; e quo recipiens penula spiritus
exprimit per fistulain in altitudinem; et ita ex inferiore
loco castello collocato ad saliendum aqua sub-
4 ministratur. Nec tarnen haec sola ratio Ctesibii fer-
tur exquisita, sed etiam plures et variis generibus
ab eo liquore pressionibus coacto spiritus efferre ab
natura mutuatos effectus ostenduntur, uti merularum
aquae motu voces, atque engibata, quae bibentia
tandem movent sigilla, ceteraque quae delectationibus
oculorum et aurium usu sensus eblandiuntur. E qui- 5
bus quae maxime utilia et nece&saria iudicavi, selegi
et in priore volumine de horologiis [ posui ] ; in hoc
de expressionibus aquae dicendum putavi. Reliqua,
quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum vo-
luptatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex
ipsius Ctesibii commentariis poterunt invenire.
CATUT VIII. (vulgo XIII.)
D e h y d r a u l i c i s (organis).
De hydraulicis autem quas habeant ratdocinatio- 1
nes, quam brevissime proximeque attingere potero et
scr-iptura consequi, non praetermittam. De materia
compacta basi, area in ea ex aere fabricata colloca-
tur: supra basim eriguntur regulae dexti'a ac sinistra
scalaii foi’ma compactae, quibus includuntur aerei
modioli, fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter
subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones,
et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque la-
natis involutos, item in summa planitia foramina cir-
citer digitorum termini; quibus foraminibus proxime
in verticulis collocati aerei delphini pendentia habent
e catenis cymbalia ex aere infra foramina modiolo-
rum chalata. Intra arcam, quo loci aqua sustinetur, 2
inest pnigeus uti infundibulum inversum, quem subter
taxilli alti circiter digitorum ternum suppositi, librant
spatium imum [ima] inter labra pnigeos et arcae
fundum. Supra autem cerviculam eius coagmentata