nam, Aquileiam alia que quae in eiusmodi locis muni-
cipia sunt proxima paludibus; quod his regionibus
haben t incredibilem salubritatem. Quibus autem in-
sidentes sunt paludes, et non habent exitus profluen-
tes neque per flumina neque per fossas, uti Pomti-
nae, stando putrescunt, et humores graves et pesti-
lentes in his locis emittunt. Item in Apulia oppidum
Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens
constituit, sive, quemadmodum nonnulli scripserunt,
Elphias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat collocatum;
ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes ali-
quando pervenerunt ad M. Hostilium, ab eoque publice
petentes impetraverunt, uti his idoneum locum ad
moenia transferenda conquireret èligeretque. Tunc is
moratus non est, sed statim rationibus doctissime
quaesitis secundum mare mercatus est possessionem
loco salubri, ab senatuque populoque romano petiit,
ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia
et areas divisit, numoque sestertio singulis municipi-
bus mancipio dedit. His confectis lacum aperuit in
mare, et portum e lacü municipio perfecit: itaque
nunc Salpini quatuor millia passus progressi ab oppido
vetere habitant in salubri loco.
C A P U T y.
De f u n d am e n t i s mu ro rum et tu r r ium.
Cum ergo his rationibus erit salubritatis in moe-
nibus collocandis explicatio, regionesque electae fue-
rint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et via-
rum munitiones, aut opportunitates fluminum, seu
per portus marinaè subvectiones habuerint ad moenia
comportationes expeditas, tunc turrium murorumque
fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur (si queat
inveniri) ad solidum, et in solido, (quantum ex ampli-
tudine operis pro ratione videatur,) crassitudine am-
pliore, quam parietum, qui supra terram sunt futuri;
et ea impleantur quam solidissima structura. Item tur- 2
res sunt proiiciendae in exteriorem partem, uti, cum
ad murum hostis irnpetu velit appropinquare, a tur-
ribus dextra ac sinistra, lateribus apertis, telis vulne-
retur. Curandumque maxime videtur, ut non facilis
sit aditus ad oppugnandum murum, sed ita circumdan-
dum ad loca praecipitia, et excogitandum, uti porta-
rum itinera non sint directa sed scaeva: namque cum
ita factum fuerit, tunc dextrum latus accedentibus,
quod scuto non erit tectum, proximum erit muro. Col-
locanda autem oppida sunt non quadrata nec procur-
rentibus angulis, sed circuitionibus, uti hostis ex plu-
ribus locis conspiciatur. In quibus enim anguli pro-
currunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis
hostern tueatur quam civem. Crassitudinem autem 3
muri ita faciendam censeo, uti armati homines, supra
obviam venientes, alius alium sine impeditione prae-
terire possint: turn in crassitudine perpetuae taleae
oleagineae ustulatae quam creberrime instruantur, uti
utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis,
his taleis colligatae aeternam habeant firmitatem: namque
ei materiae nec tempestas nec caries nee vetustas
potest nocere, sed ea et in terra obruta et in aqua col-
locata permanet sine vitiis utilis sempiterno. Itaque
non solum in muro sed etiam in substructionibus , qui-
que parietes murali crassitudine erunt faciendi, hac ratione
religati non cito vitiabuntur. Intervalla autem 4
turrium ita sunt facienda, ut ne longius sit alia ab alia