5 nominatum. Ita uti ante in Doricis triglyphorum et
mutulorum est inventa ratio, item in Ionicis denti-
culorum constitutio propriam in operibus habet ratio-
nem: et quemadmodum mutuli eantheriorum proie-
cturae ferunt imaginem, sic in Ionicis denticuli ex
proiecturis asserum habent imitationem. Itaque in
graecis operibus nemo sub mutulo denticulos consti-
tuit: non enim possunt subtus cantherios asseres esse.
Quod ergo supra cantherios et templa in veritate debet
esse collocatum, id in imaginibus si infra constitutum
fuerit, mendosam habebit operis rationem.
Etiamque antiqui non probaverunt neque instituerunt,
in fastigiis denticulos fieri sed puras coronas: ideo
quod nec cantherii nec asseres contra fastigiorum
frontes distribuuntur, nec possunt prominere, sed ad
stillicidia proclinati collocantur. Ita quod non potest
in veritate fieri, id non putaverunt in imaginibus
6 factum posse certam rationem habere. Omnia enim
certa proprietate et a veris naturae deductis moribus
traduxerunt in operum perfectiones, et ea probaverunt,
quorum explicationes in disputationibus rationem
possunt habere veritatis. Itaque ex eis origini-
bus symmetrias et proportiones uniuscuiusque generis
constitutas reliquerunt: quorum ingressus persecutus
de Ionicis et Corinthiis institutionibus supra dixi;
nunc vero Doricam rationem summamque eius spe-
ciem breviter exponam.
U B E R IV. C A P . I l l 97
C A P U T I I I .
D e r a t i v n & D o r i c a.
Nonnulli antiqui architecti negaverunt Dorico ge- i
nere aedes sacras oportere fieri, qifod mendosae et
disconvenientes in his symmetriae conficiebantur: itaque
negavit Tarchesius, itemPytheus, non minus Her-
mogenes. Nam is, cum paratam habuisset marmoris
copiam in Doricae aedis perfectionem, commutavit ex
eadem copia et earn Ionicam Libero Patri fecit: sed
tarnen non quod invenusta est species aut genus aut
formae dignitas, sed quod impedita est distributio et
incommodo in opere triglyphorum et lacunariorum.
Namque [m ] distributione necesse est triglyphos con- a
stitui contra medios tetrantes columnarum, metopas-
que, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse
quam altas; contraque in angulares columnas trigly-
phi in extremis partibus constituuntur et non contra
medios tetrantes. Ita metopae, quae proxime ad angulares
triglyphos fiunt, non exeunt quadratae, sed
oblongiores triglyphi dimidia latitudine. At qui me-
topas aequales volunt facere, intercolumnia extrema
contrahunt triglyphi dimidia latitudine. Hoc autem
sive in metoparum longitudinibus sive intercolumnio-
rum contractionibus efficiatur, est mendosum. Qua-
propter antiqui vitare visi sunt in aedibus sacris Doricae
symmetriae rationem. Nos autem exponimus, 3
uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus
accepimusj uti si quis voluerit his rationibus attend
e e ita ingredi, habeat proportiones explicatas, qui-
bus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium
sacrarum Dorico more perfectiones. Frans aedis Do