is mas recipiunt catenationes. Item carpinus, quod est
minima ignis et terreni mixtione, aëris autem et hu-
moris summa continetur temperatura, non est fragilis,
sed habet utilissimam tractabilitatem. Itaque Graeci,
quod ex èa materia iuga iumentis comparant, quod,
apud eos iuga dyya vocitantur, item et earn 2,vyiav
appellant. Non minus est admirandum de cupressu
et pinu, quod eae habentes humoris abundantiam
aequamque ceterorum mixtionem, propter humoris
satietatem in * operibus soient esse pandae, sed in ve-
tustatem sine vitiis conservantur, quod is liqiior, qui
inest penit'us in corporibus earum, babet amarum sa-
porem, qui propter acritudinem non patitur penè-
trare cariem, neque eas bestiolas, quae sunt nocen-
tes. Ideoque quae ex his generibus opera consti-
13 tuuntur, permanent ad aeternam diuturnitatem. Item
cedrus et iuniperus easdem habent virtutes et utilita-
tes; sed quemadmodum ex cupressu et pinu résina
sic ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur,
quo reliquae res unctae, uti etiam libri, a tineis et
a carie non laeduntur. Arboris autem eius sunt
similes cupresseae foliaturae, materies vena direc.ta.
Ephesi in aede simulacrum Dianae etiam lacunaria
ex ea et ibi et in ceteris nôbilibüs fanis propter
aeternitatem sunt facta. Nascuntur autem hae arbores
maxime Cretae et Airicae et nonnullis Syria e
14 regionibus. Larix vero, qui non est notus nisi his
municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi
et littora maris Adriatici, non solum ab succi vehement
amaritate ab carie aut a tinea non nocetur,
sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per
se potest ardere, nisi (uti saxurn in fornace ad cal-
cem coquendam) aliis lignis uratur: nec tamen tunc
flammam recipit nec carbonem remittit, sed longo
spatio tarde comburitur, quod est minima ignis et
aëris e principiis temperatura, humore autem et ter-
reno est materia spisse solidata et non babens spa-
tia foraminum, qua possit ignis penetrare, reiicitque
eius vim nec patitur ab eo sibi cito noceri : propter-
que pondus ab aqua non sustinetur, sed cum porta-
tur, aut in navibus aut supra abiegnas rates colloca-
tur. Ea autem materies quemadmodum sit inventa, 15
est causa cognoscere. Divus Caesar cum exercitum
habuisset circa Alpes imperavissetqiie municipiis prae-
stare commeatus, ibique esset castellum munition,
quod vocaretur Larignum, tunc qui in eo fuerunt,
naturali munitione confisi, noluerunt imperio parère.
Itaque imperator copias iussit admoveri. Erat autem
ante eius castelli portam turris ex hac materia alter-
nis trabibus transversis (uti pyra) inter se composita
alte, ut posset de summo sudibus et lapidibus acce-
dentes repellere. Tunc vero cum animadversum est
alia eos tela praeter sudes non habere, neque posse
longius a muro propter pondus iaculari, imperaturïi
est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad
earn munitionem accedentes mittere. Itaque celeriter
milites congesserunt. Postquam flamma circa illam 16
materiam virgas comprehendisset, ad coelum sublata
effecit opinionem, uti videretur iam tota moles con-
cidisse. Cum autem ea per se extincta esset et re-
quieta, türrisque intacta appai'uisset, admirans Caesar
iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
Itaque timoré, coaçti oppidani cum sè dedidissent,
quaesitum unde essent ea ligna, quae ab igni non
laederentur? Tunc ei demonstraverunt eas arbores,
quarum in his locis maximae sunt copiae, et ideo id