vulnera Vitruvio inflicta a Iucundo non solum non
vidit nec sanavit, sed lectionem vitiosam etiam con-
iecturis vel suis vel alienis temere incrustavit, passim
etiam soloecismis et barbarismis cumulavit. Paratis
copiis iiscfue uberrimis, quas Turnebi Adversaria alii-
que libri suggerebant novo Editori, aut omriino non
aut sinistre usus esse reperitur. Maior autem laus ei
debetur in eo, quod in separato Iconum LXXI volu-
mine ex rarissimis libellis' Italicis excerptas picturas
monumentorum et artificiorum veterum apposuit, qui-
bus intelligentia plurium Vitruvii locorum adiuvatur;
veluti in Tabula XIX Forma XIII reddidit figuram
machinae Ctesibicae, quam descripsit Vitruvius libri X
capite 12. excerptam ex libro Italico Giornale di Lit-
teratura Italiana. Mantova 17 9 5 -Tomo V p. 303
Art. 16. ubi extat libellus Abbatis E. Q. Visconti in-
scriptus: Descrizione di un’ cintica Tromba idraulica
ultimamente scoperta presso Casbronovo, ora la Chia-
ruccia, nel littorale di Civita-vecchia, ed illustrata dal
coll' annessa figura. Verum verba decern addita
figurae interpretationis vices nullo modo implént, et
lectori etiam intelligentissimo desiderium descriptionis
Viscontianae magnum faciunt.
$. HI.
D e scriptis V i t r u v ium i l lu s t ran t ibu s attfue
ins t rumen to crit ico.
Fuerunt statim ab initio, posteaquam Vitruvii libri
fuerant proditi in lucem, viri docti, qui curam suàm
iis interpretandis separatim dicarent, cuius tarnen fru-
ctu nos aut mors auctorum matura aut sortis huma-
nae iniquitas vel pravitas aliqua privavit. Comme*
moravit Fabricius Bernardini Merulae commentaries in
Vitruvium, item Adriani Auzuti sive Azovii a Fran-
! cisco Nazario cum additis suis annotationibus prornis-
I sos, dèinde Iohannis Norchiati, Florentini, qui omnes
[lucem non viderunt. Commentaries Italice editos a
Sylvano Mauroceno, Veneto, in decern libros Vitruvii
Venetiis 1 4 9 ° memorat Celsus Rosinus Lycei Latera-
nensis T. 2 p. 294 ex quo repetiit Fabricius.
Claudii Ptolemaei Epistolae septem italice scriptae
et editae Venetiis anno 1547 forma quadruplicata, in
quibus est una ad Augustinum Comitem de Landis,
quae rationem illustrandorum librorum Vitruvii accurate
et perspicue explicat. De quo libro refert Pole-
nus p. 5 ° seqq.
Ioannis Bertani liber prodiit Mantuae anno 1558
forma folii integri, hoc cum titulo: Gli obsçuri e dif-
ficili passi di Vitruvio alia chiara intelligenza tradottL
De quo vide Polenum p. 85- Bertani de scamillis im-
paribus opinionem impugnavit Bernardinus Baldus, Urbinas,
edito Augustae Vindelicorum anno 16 1 2 libello
de Scamillis imparibus nova ratione explicatis. Eiusdem
Baldi Lexicon Vitruvianum ibidem eodemque anno pro-
ditum, alteri Parti Editionis suae inseruit Io. de Laet
multis, ut ait, aliorum virorum doctorum interpreta-
tionibus et observationibus auctum et illustratum : quod
sequuntur ibi a pagina inde 1 4 , ad 16 3 Scamilli im~
pares Vitruviani a B. Baldo explicati. Quos excipit
Vincentii Scamozzii explicatio eorundem scamillorum
ex libri VI cap. 8 excerpta. Plures virorum doctorum,
inprimis Italorum libellos de locis Vitruvianis et singulis
capitibus scriptos compleetuntur quatuor Exer-
citationum Vitruvianarum a Poleno editarum volumina,
ad quos singulis in locis ablegavi lectores in annota^