ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus
ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis
ferreis et pluinbo frontes vinctae sint. Ita enim non
acervatim sed ordine structum opus potevit esse sine
vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eormn
inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent
opus, neque orthostatas inter se religatos labi patien-
5 tur. Itaque non est contemnenda Graecorum structura
: non enim utuntur e molli caemento structura
polita, sed cum discesserint a quadrato, ponunt de
silice seu de lapide duro ordinario, et ita, uti lateri-
tia struentes, alligant eorum alternis choris coagmenta,
et sic maxime «ad aeternitatem firmas perficiunt virtu
tes. Haec autem duobus generibus struuntur: ex
bis unum isodomum alteruin pseudisodomum appella-
6 tur. Isodomum dicitur, cum omnia cboria aequa cras-
situdine fuerint structa : pseudisodomum, cum impa-
res et inaequales ordines cboriorum diriguntur. Ea
utraque sunt ideo firma, prhnum quod ipsa caementa
sunt spissa et solida proprietate, neque de materia
possunt exugere liquorem, sed conservant earn in suo
humore ad summam vetustatern; ipsaque eorum cubilia
primum plana et librata posita non patiuntur
ruere materiam, sed perpétua parietum crassitudine
7 religata continent ad summam vetustatern. Altera est,
quam é'}ixXetirov appellant, qua etiam nostri rustici
utuntur î quorum frontes poliuntur, reliqua, ita uti
sunt nata, cum materia collocata alternis alligant
coagmentis. Sed nostri, celeritati studentes, erectos
choros locantes frontibus serviunt, et in medio far-
ciunt fractis separatim cum materia caementis : ita
très suscitantur in ea structura crustae, duae fion-
tiuni et una media farturae. Graeci vero non ita;
sed plana collocantes, et longitudines chororum alternis
coagmentis in crassitudinem instruentes, non media
farciunt, sed e suis frontatis perpetuum et in
unam crassitudinem parietem consolidant. Praeterea
interponunt singulos perpétua crassitudine utraque
parte frontatos, quos biaróvovs appellant, qui maxime
religando confirmant parietum soliditatem. Itaque Q
si quis voluerit ex bis commentariis animadvertere et
eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem
habere. Non enim quae sunt e molli caemento sub-
tili facie venustatis, eae possunt esse in vetustatern
non ruinosae. Itaque cum arbitria communium parietum
sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint,
sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationis
pretia, praeteritorum annorum singulorum deducunt
octogesimas, et ita ex reliqua summa partem reddi iu-
bent pro his parietibus, sententiamque pronuntiant,
eos non posse plus quam annos octoginta durare. De ç
lateritiis ivero, dummodo ad perpendiculum sint stan-
tes, nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti
esse semper aestimantur. Itaque nonnullis civitatibus
et publica opera et privatas domos, etiam regias, e
latere structas licet videre : et primum Athenis murum,
qui spectat ad Hymettum montem et Pentelensem : item
Patris in aede Iovis et Herculis lateritias cellas, cum
circa lapidea in aede epistylia sint et columnae : in Italia
Aretii vetustum egregie factum murum ; Trallihus domina
regibus Attalicis factam, quae ad habitandum
semper datur ei, qui civitatis gerit sacerdotium : item
Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae
excisae, intersectis lateribus, inclusae sunt in ligneis
formis, et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis
et Muraenae fuerunt allatae. Croesi domus, quam io