torum, in qua tabulate» summo statuebantur scorpio-
nes et catapultae, in inferioribus congerebatur magna
aquae multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis
immitteretur. Constituebatur autem in ea arietaria
machina, quae graece xpiobom) dicitur, in qua col-
locabatur torus perfectus in torno; in quo insuper
constitutus aries rudentium ductionibus et reductioni-
bus efficiebat magnos operis elfectus: tegebatur autem
7 is coriis crudis, quemadmodum turris. De terebra
has explicuit scriptis rationes: ipsam machinam uti
testudinem in medio habentem collocatum in ortho-
statis canalem [faciebat, ] quemadmodum in catapultis
aut balistis fieri solet, longitudine cubitorum L , alti-
tudine cubiti, in quo constituebatur transversa sucula.
In capite autem dextra ac sinistra trochleae duae, per
quas movebatur quod inerat in eo canali capite fer-
rato tignum: sub eo autem in ipso canali inclusi
tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant
eius motus. Supra autem id tignum, quod inibi
erat, arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sus-
tinerent corium crudum, quo ea machina erat invo-
8 luta. De corace nihil putavit scribendum, quod anim-
adverteret earn machinam nullam habere virtutem.
De ascensu, quae ixißaSpoc graece dicitur, et de
marinis machinationibus, quae per navim aditus habere
posse scripsit, tantum pollicitum esse vehementer
animadverti, neque rationes earum eum explicuisse.
Quae sunt ab Diade de machinis scripta, quibus sint
comparationibus, exposui: nunc quemadmodum a prae-
ceptoribus accepi, et utilia mihi videntur, exponam.
CAPUT XIV. (vulgo XX.)
De testudine ad congestionem fos sa rum
paran da.
Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur, 1
eaque etiam accessus ad mumm potest habere, sic ent
facienda. Basis compingatur, quae graece idjiâpa
dicitur, quadrata, habens quoquoversus latera singula
pedum XXV et transversaria quatuor ! haec autem
contineantur ab alteris duobus crassis F. S. latis S.
Distent autem transversaria inter se circiter pede et
S , supponanturque in singulis intervallis eorum ai'bu-
sculae, quae graece ctjUöSoïCöbéS dicuntur, in quibus
versantur rotai'um axes conclusi laminis ferreis : eae-
que arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cai-
dines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum
expédiant, uti ante et post et ad dextrum sen
sinistrum latus sive oblique ad angulos opus fuerit,
ad id per arbusculas versati progredi possint. Collo- 2
centur autem insuper basim tigna duo in utramque
partem proiecta pedes senos ; quonim circa proiectu-
ras figantur altera proiecta duo tigna ante frontes
pedes V II, crassa et lata uti in basi sunt scripta. Insuper
hanc compactionem erigantur postes compactiles
praeter cardines pedum IX , crassitudine quoquoversus
palmipedales, intervalla habentes inter se sesqui-
pedis. Eae concludantur superne interordinatis tra-
bibus: supra trabes collocentur capreoli cardinibus
alius in alium conclusi, in altitudinem excitati pedes
IX : supra capreolos collocetur quadratum tignum, quo
capreoli coniungantur. Ipsi autem latcrariis circa fix is 3