buntur, uti quam crassus imus scapus fuerit addita
octava decima parte scapi, abacus habeat longitudi-
nem et latitudinem crassitudinem cum volutis eius
dimidiam. Recedendum autem est ab extremo abaco
in interiorem partem frontibus volutarUm parte duo-
devigesima, et eius dimidia, et secundum abacum in
quatuor partibus volutarum secundum extremi abaci
quadram lineae demittendae, quae catheti dicuntur.
Tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam
5 ex novem partibus et dimidia una pars et
dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo
6 volutis constituantur. Tunc ab linea, quae-secundum
abaci extremam partem demissa erit, in interiorem
partem alia recedat unius et dimidiatae partis latitu-
dine. Deinde eae lineae dividantur ita, ut quatuor
partes et dimidia sub abaco relinquantur. Tunc in eo
loco, qui locus dividit quatuor et dimidiam et tres
et dimidiam partem, centrum oculi signetur, ducatur-
que ex eo centro rotunda circinatio, tam magna .in
diametro , qu'am una pars ex octo partibus est: • ea
erit oculi magnitudo, et in ea catheto respondens
diametros agatur. Tunc ab summo sub abaco ince-
ptum in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum
oculi spatium minuatur, donicum in eundem tetran-
7 tem, qui est sub abaco, veniat. Capituli autem crassitudo
sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia
tres partes praependeant infra astragalum sum-
mi scapi, cymatio, adempto abaco et canali reliqua
sit pars. Proiectura autem cymatii habeat extra abaci
quadram oculi magnitudinem. Pulvinorum baltei ab
abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum
unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum
diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum
extremas partes tangat. Axes volutarum ne
crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae
sic caedantur, uti altitudinis habeant latitudinis suae
duodecimam partem. Hae erunt symmetriae capitu-
lorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad
pedes X V ; quae supra erunt reliquae, habebunt ad
eundem modum symmetrias. Abacus autem erit lon-
gus et latus, quam crassa columna est ima, adiecta
parte nona, uti quo minus habuerit altior columna
contractual, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae
proiecturam et in 'altitudine ratae partis ad-
iectionem. De volutarum descriptionibus, uti ad cir- 8
cinum sint recte involutae, quemadmodum descri-
bantur , in extremo libro forma et ratio earum
erit subscripta. Capitulis perfectis deinde »columna-
rum, [e t ] non ad libellam sed ad aequalem modu-
lum collocatis; ut quae adiectio in stylobatis facta
fuerit, in superioribus membris respondeat, [ Syimrie-
trin epistyliorum ] epistyliorum ratio sic est habenda,
ut si columnae fuerint a minimo XII pedum ad XV
pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae
columnae: item ab XV pedibus ad viginti columnae
altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis
altitudo epistylii fiat: item si a XX ad XXV pedes,
dividatur altitudo in partes duodecim et semissem,
et eius una pars epistylium in altitudine fiat: item
si a XXV pedibus ad X XX , dividatur in partes XII,
et eius una pars altitudo fiat: item rata parte ad
eundem modum ex altitudine columnarum expedien-
dae sunt altitudines epistyliorum. Quo altius enim 9
scandit oculi species, non facile persecat aeris crebri-
tatem; dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus ex-
trita in certain modulorum renuntiat sensibus quanti