#
P R A E F A T I O.
Cum animadvertissem, Imperator, plures de archi- i
tectura praecepta voluminaque commentariorum non
ordinata sed incepta, uti particulas errabundas, reli-
quisse, dignam et utilissimam rem putavi, antea di-
sciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere,
et praescriptas in singulis voluminibus singulorum ge-
nerum qualitates explicare. ltaque, Caesar, primo
volumine tibi de officio eius, et quibus eruditum
esse rebus architectum oporteat, exposui; secundo de
copiis materiae, e quibus aedificia constituuntur, dis-
putavi: "tertio autem de aedium sacrarum dispositio-
nibus et de earum generum varietate, quasque et
quot habeant species, earumque quae sint in singulis
generibus distributiones. Ex tribus generibus quae 2
subtilissimas haberent proportionibus modulorum quantitates
Ionici generis moribus docui: nunc hoe volumine
de Doricis Corinthiisque institutis et moribus
dicam, eorumque discrimina et proprietatés ex-
plicabo.
\