fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut inde
3 in mare profundereêur. Delectatus Alexander ratione
formae, statim quaesivit, si essent agri circa, qui
possent. frumentaria ratione earn civitatem tueri. Cum
invenisset, non posse nisi transmarinis subvectionibus,
Dinocrates, inquit, attendo egregiam formae compo-
sitionem et ea delector, sed animadverto, si quis de-
duxerit eo loci coloniam, fore ut iudicium eius vitu-
peretur. Ut enim natus infans sine nutricis lacté
non potest ali, neque ad vitae crescentis gradus per-
duci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moe-
nibus aflluentibus non potest crescere, nec sine abun-
dantia cibi frequentiam habere populumque sine
copia tueri. Itaque quemadmodum formationem puto
probandam, sic iudico locum improbandum : teque
4 volo esse mecum, quod tua opera sum usurus. Ex
eo Dinocrates ab rege non discessit, et in Aegyptum
est eum prosecutus. Ibi. Alexander cum animadver-
tisset portum naturaliter tutum, emporium egregium,
campos circa totam Aegyptum frumentarios, immanis
fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum suo nomine
civitatem Alexandriam constituere. Itaque Dinocrates
a facie dignitateque corporis commendatus ad eam
nobilitatem pervenit. Mihi autem, Imperator, statu-
ram non tribuit natura, faciem deformavit aetas, va-
letudo detraxit vires; itaque quoniam ab his praesi-
diis sum desertus, per auxilia scientiae scriptaque,
5 ut spero, perveniam ad commendationem. Cum autem
in primo volumine de officio architecturae termi-
nationibusque artis perscripserim, item de moenibus
et intra moenia arearum divisionibus, insequaturque
ordo de aedibus sacris et publicis aedificiis itemque
privatis, quibus proportionibus et symmetriis debeant
esse, uti explicetur, non putavi ante ponendum,
nisi prius de materiae copiis, e quibus collatis aedi-
ficia structuris et materiae rationibus perficiuntur,
quas habeant in usu virtutes, exposuissem, quibus-
que rerum naturae principiis essent temperatae, di-
xissem. Sed ante quam naturales res incipiam ex-
plicare, de aedificiorum rationibus, unde initia cepe-
rint, et uti creverint eorum inventiones, anteponam,
et insequar ingressus antiquitatis rerum naturae et
eorum, qui initia humanitatis et inventiones perquisites
scriptorum praeceptis dedicaverunt. Itaque quemadmodum
ab his sum institutus, exponam.
C A P U T I.
De p r i s co rum horninum v i ta et de ini t i is
humani tat is atque tectoruin et incr e ment is
e or urh.
Homines veteri more, ut ferae, in silvis et spe- i
luncis et nemoribus nascebantur , ciboque agresti
vescendo vitam exigebant. Interea quodam in loco
ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores
agitatae et inter se terentes ramos ignem excita-
verunt: et eo, flamma vehementi perterriti qui circa
eum locum fuerunt, sunt fugati. Postea requie data,
propius accedentes cum animadvertissent commodita-
tem esse magnam corporibus ad ignis teporem, ligna
adiicientes et eum conservantes alios adducebant, et
nutu monstrantes ostendebant quas haberent ex eo
utilitates. In eo horninum congressu cum profunde-
bantur aliter e spiritu voces, quotidiana consuetudine
vocabuja, ut obtigerant, constituerunt : deinde signi