ab imis auxiliatä, cum incremento scandens, ingredi-
tur ad aures diserta verborum claritate. Ita si in
locorum electione fuerit diligens animadversio, etoen-
datus erit prudentia ad utilitatem in theatris vocis
effectus. .
• • Formarum autem descriptiones inter se discrimini-
bus his erunt notatae, uti quae ex quadrafis desi-
gnantur, Graecorum habeant usus, latinae paribus
lateribifs trigonorum. Ita his praescriptionibus qui
voluerit uti, emendatas efficiet theatrorum per-
fectiones.
CAPUT IX.
D e p o r t i c i b u s p o s t s c e n a m et am-
b ul a t i o n ib u s.
J 1 Post scenam porticus sunt constituendae, uti cum
imbres repentirri ludos interpellaverint, habeat popu-
lus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamen-
tum habeant ad comparandum: uti sunt porticus Pom-
peianae itemque Athenis porticus Eumenia, Patrisque
Liberi fanum, et exeuntibus e theatro sinistra parte
Odeum, quod Themistocles columnis lapideis navium
malis et antennis e spoliis Persicis pertexit; idem autem
\_ebiam] incensum Mithridatico bello rex Ariobarza-
nes restituit: Smyrnae Stratoniceum, Trallibus porticos
ex utraque parte ut scenae supra stadium: cete-
risque civitatibus, quae diligentiores habuerunt archi-
tectos, circa theatra sunt porticus et ambulationes.
2 Quae videntur ita oportere collocari, uti duplices sunt,
habeantque' exteriores columnas doricas cum epistyliis
et ornamentis ex ratione modulatiönis doricae perfectas.
Latitudines autem earum ita oportere fieri
videntur, uti quanta altitudine columnae fuerint exteriores
, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte
columnarum extremarum ad medias,, et a medianis ad
parietes', qui circumcludunt porticus ambulationes:
medianae autem columnae quinta parte altiores sint
quam exteriores, sed aut Ionico aut Corinthio genere
deformentur. Columnarum autem proportiones et 3
symmetriae non erunt iisdem rationibus, quibus in
aedibus sacris scripsi. Aliam enim in deorum tem-
plis debent habere gravitatem, aliam in porticibus
et ceteris operibus subtilitatem. Itaque si dorici generis
erunt columnae, dimetiantur earum altitudines
cum capitulis in partes quindecim, et ex eis parti-
bus una constituatur et fiat modulus; ad cuius moduli
rationem omnis operis erit explicatio; et in imo
columnae crassitudo fiat duorum modulorum: inter-
columnium quinque et moduli dimidia parte: altitudo
columnae praeter capitulum quatuordecim modulorum:
capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum
duorum et moduli sextae partis: caeteri operis mo-
dulationes, uti in aedibus sacris in libro quarto scriptum
est, ita perficiantur. Sin autem Ionicae colu- 4
mnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo
partes et dimidiam dividatur, et ex his una crassi-
tudini columnae detur: spira cum plintho dimidia
crassitudine constituatur: capituli ratio ita fiat, uti in
tertio libro est demonstratum. Si Corinthia erit, scapus
et spira, uti in Ionica, capitulum autem, quem-
adinodum in quarto libro est. scriptum, ita habeat
rationem: stylobatisque adiectio, quae fit per scamil-
los impares, ex descriptione, quae supra scripta est
in Libro tertio, sumatur: epistylia, coronae, cetera