collocetur eum recessu eius a stylobata eirea partem
latitudinis quintam ; medioque valvarum locus ad adi-
tus relin quatur ; eaque cella tantam habeat diaxnetron
praeter parietes et circuitionem, quantam altitudinem
columna supra stylobatam. Columnae circuni cellam
iisdem proportionibus symmetriisque disponantur.
3 Tecti ratio ita habeatur, uti quanta diametros totius
operis erit futura, dimidia altitudo fiat tholi praeter
florem : flos autem tantam habeat magnitudinem,
quantam babuerit in columnis capitulum, pfaeter py-
ramidem. Reliqua uti supra scripta sunt ea, propor*
tionibus atque symmetriis facienda videntur.
4 Item generibus aliis constituuntur aedes ex iisdem
symmetriis ordinatae, et alio genere dispositiones ha-
bentes, uti et Castoris in Circo Flaminio, et inter
duos lucos Veiovis, item argutius Nemori Dianae columnis
adiectis dextra ac sinistra ad humeros prônai.
Hoc autem genere primo facta aedes, uti est Castoris
in Circo, Athenis in astu et in Attica Sunii Palla-
dis Minervae. Earum non aliae sed eaedem sunt
proportiones. Cellae enim longitudines duplices sunt
ad latitudines, uti reliqua exisona, quae soient esse
in frontibus, ad latera sunt translata.
5 Nonnulli etiam de Tuseanicis generibus sumentes
columnarum dispositiones transferunt in Corinthiorum
et Ionieorum operum ordinationes, et quibus in locis
in pronao procurrunt antae in iisdem e regione cellae
parietum columnas binas çollocantes efficiunt lusca-
nicorum et Graecorum operum communem ratiocina-
6 tionem. Alii vero removentes parietes aedis et appli-
cantes ad intercolumnia, pteromatos spatio sublati
efficiunt amplum laxamentum cellae: reliqua autem
proportionibus èt symmetriis iisdem conservantes aliud
genus figurae nominisque videntur Pseudoperipterum
procreavisse. Haec autem genera propter usum sacri-
ficiorum convertuntur. Non enim omnibus diis iisdem
rationibus aedes sunt faciendae; quod alius alios,
varietate sacrorum, religionum habet effectus.
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi 7
traditae sunt, exposui, ordinesque et symmetrias earum
partitionibus distinxi; et quarum dispares sunt
figurae, et quibus discriminibus inter se sunt dispa-
ratae, quoad potui significare scriptis, exposui. Nunc
de aris deorum immortalium, uti aptam constitutio-
nem habeant ad sacrificiorum rationem, dicam.