quod ex his qui dignitatis notas et commendationis
gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem
sunt permanentes, uti Myron, Polycletiis, Phidias,
Lysippus ceterique, qui nobilitatem ex arte sunt con-
secuti. Namque uti civitatibus magnis aut regibus aut
civibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti.
At qui non minori studio et ingenio solertiaque fue-
runt nobilibus, et humili fortuna civibus non minus
egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam
sunt assecuti, quod hi non ab industria neque artis
solertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hellas Athe-
niensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax
Ephesius , Bedas Byzantius, etiamque alii plures. Non
minus item pictores, uti Aristomenes Thasius, Poly-
cles Adramytenus, Nicomachus ceterique, quos neque
industria neque artis Studium neque solertia defecit,
sed aut rei familiaris exiguitas aut imbecillitas fortu-
nae seu in ambitione certationis contrariorum supe-
3 ratio obstitit eorum dignitati. Nec tarnen est admi-
randum, si propter ignorantiam artis virtutes obscu-
rantur; sed maxime indignandum, cum etiam saepe
blandiantur gratia' conviviorum' a veris iudiciis ad fal-
sam probationem. Ergo, uti Socrati placuit, si ita
sensus et sententiae scientiaeque disciplinis auctae
perspicuae et perlucidae fuissent, non gratia neque
ambitio valeret, sed si qui veris certisque laboribus
doctrinarum pervenissent ad scientiam summam, eis
ultro opera traderentur. Quoniam autem ea non sunt
illustria neque apparentia in aspectu, ut putamus
oportuisse, et animadverto potius indoctos quam do-
ctos gratia superare, non esse certandum iudicans
cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis
4 ostendarft nostrae scientiae virtutem. Itaque, Imperator,
in primo volumine tibi de arte et quas häbeat
ea virtutes, quibusque disciplinis oporteat esse auctum
architectum , exposui, et subieci causas, quid ita ea-
rum oporteat eum esse peritum, rationesque summae
architecture partitione distribui finitionibusque termi-
navi. Deinde, quod erat primum et necessarium, de
moenibùs, quemadmodum eligantur loci salubres, ra-
tiocinationibus explicui, ventique qui sint et e quibus
regionibus singuli spirent, deformationibus grammicis
ostendi j platearumque et vicorum uti emendatae fiant
distributiones in moenibus, docui; et ita finitionem
primo volumini constitui. Item in secundo de materia,
quas habeat in operibus utilitates, et quibus virtutibus
e natura rerum est compajata, peregi. Nunc in tertio
de deorum immortalium aedibus sacris dicam, et uti
oporteat perscriptas esse exponam.
C A P U T I.
( XJnde symme b r ia e f u e r i n t ad aedes sa c ra s
branslabae.')
Aedium compositio constat ex symmetria, cuius i
rationem diligentissime arcbitecti tenere debent, Ea
autem paritur a proportione, quae graece otvixÄoyioc
dicitur. Proportio est ratae partis membrorum in omni
opere tötiusque commodulatio, ex qua ratio eflicitur
symmetriarum. Namque non potest aedes ulla sine
symmetria atque proportione rationem habere composi-
tionis, nisi uti ad hominis bene figurati membrorum
habuerit exactam rationem. Corpus enim hominis ita a
natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem
summam et radices imas capilli esset decimae partis: