Editione Argentoratensi anni 15 50 forma quarta; tex-
tus est tamen idem qui Editionis fuit prioris, anni
1545- Sed anno 1 5 5 2 apud Tornaesios Lugduni forma
quarta prodiit Vitruvius cum Commentariis Phi-
landri, qui praefuit ipse Editioni, secutus recensionem
anni 1 5 1 3 Iucundeam, a qua tamen interdum reces-
sit, ex ingenio nonnullis locis mutatis. Additae sunt
variae lectiones editionis Argentoratensis. Haec Editio
repetita est anno 1 5 8 6 , eamque solam adhibere mihi
licuit. Philander sane multa Vitruvii loca bene illu-
stravit, inprimis ea, quae ad architecturam proprie
pertinent. Erat enim artis eius peritissimus, et plu-
rima antiquitatis et architecturae Graecae et Latinae
monumenta Romae et per Italiam reliqua curiose fue-
rat contemplatus. Sed in ceteris operis Vitruviani
partibus interpretandis Philandrum vel ingenium vel
diligentia defecit, quanquam is etiam virorum docto-
rum consilium et librorum manuscriptorum auxilium
adhibuerit, quorum mentionem diligenter excerptam
ex viri docti. annotationibus ad singula Vitruvii loca
apposui.
Post Philandrum accessit ad Vitruvium interpretan-
dum et illustrandum Daniel Barbaras, qui primum ver-
sionem Italicam prodidit adiectis commentariis Venetiis
anno 1 5 5 6 repetitam anno 156 7 . 1584 et 1629. Prima
et postrema Editio folio integro, mediae duae forma
quadruplicata factae sunt. Deinde anno 15 6 7 textum
Vitruvii J), Barbarus edidit commentariis figuris multis
et indicibus ornatum, secutus maxime recensionem Phi-
landri Tornaesianam, a qua tamen interdum lectore non
admonito recessit, Dolui me nec ipsam textus Vitruviani
recensionem nec interpretationem a D. Barbaro
fagtam nanciscj et comparare potuisse; itaque ex aliena
commemoratione sum ta sciât lector velim, quae de scri-
ptura ex Editione Barbari relata a me repererit.
Anno 1590 prodiit ..Versio Italica iluscom Venetiis,.
repetita anno 1Q60 quarn non vidi.
Longo demum intervallo homo omnium imparatissi-
mus, Joannes de Laet, Antwerpiensis ad e.dendum Vitruvium
accessit, cuius opera prodiit Amstelodami anno
16^9. Textumis ait se secutum esse Editionis prioris
Tornaesianae anni 15 5 2 sed id parum diligenter factum,
annotationes Philandri non intégras appositas, esse, uti
titulus Editionis promittit, et scripta Barbari et Salma-
sii summa cum socordia excerpta ab eo merito conque-
ritur Fabricius. . Contra scriptis alienis a Critica Vitru-
viana, veluti H. Wottoni Elementis Architecturae, Leonis
.Baptistae de Albertis Excerptis e Pomponii Gauri
Dialogo de Sculptura, et Ludov. Demontiosi Commen-
tario de Sculptura et Pictura, Editionem onerayit, et
ipsum Baldi Lexicon J^itruvianum, ceterum satis utile
futurum lectoribus Vitruvii, mutilavit, neglectis egre-
giis H. Turnebi emendationibus et omissis Cl. Salmasii
annotationibus multis , aliis vero mutilatis et corruptis,
denique permultis in locis vitiato per incuriam textu
Vitruviano; quae tot tantaque crimina minime redemit
apposita varietate duorum Codicum manuscriptorum,
qua ipse uti ad emendandum Vitruvium nesciit. Me-
morat scilicet Codicem Arundelianum et interdum vete-
rem Codicem cuius varietatem margini libri sui Is. Vos-
sius adscripserat; raro etiam Codicem Regium, haud
scio an Parisiensçm. Accesserunt annotationes M. Mei-
bomii ad capita Vitruvii, quae rem musicam et machinas
tractant et desçribunt.
Novam Editionem operose instruxit vir doctissimus.
Iq. Polenus, a quo çgregia omnia expec.tare licebat, si.