per tegulas in canalem, ne deiiciatur per interco-
lumnia, neque transeuntes perfundat, sed quae sunt
contra columnas videantur emittere vomentia ructus
aquarum ex ore.
Aedium Ionicarum quam aptissime potui dispo-
sitiones hoc volumine descripsi ; Doricarum autem
et Corinthiarum quae sint proportiones in sequenti
libro explicabo.
M. V I T R U V I I P O L L I O N I S
D E A R C H I T E C T - U R A
L I B E R Q U A R T U S .