Itaque occultas nominationes commensusque e membris
operurn pronuncians, ut memoriae tradantur, breviter
exponam. Sic enirn expeditius ea recipere poterunt
mentes. Quid audio? Ego vero nemini unquam ho-
mini credara affirmanti, res novas aut arduas, quae
nisi vocabulis novis nec usitatis tradi non possunt,
quo magis contrahuntur scripturae compendio, quoque
paucioribus sed iis lucidis sententiis explicantur, nullo
vel auctoritatum vel amplificationum genere adiecto, eo
facilius a mente lectoris vel auditoris recipi, nec in-
certas legentium cogitationes efficere. Praetereo dis-
crimen, quod inter historiam poesinque et archite-
cturae scientiam et doctrinam intercedit ; quod quam
ingens sit, nemo facile non ipse intelligit. Restât
excusatio brevitatis, cuius usum iterum Vitruvius refer
t ad lectorem, quo facilius ad sensus legentium per-
venire possint res obscurae rnultis, quae sibi sint scri-
bendae. Brevibus igitur voluminibus iudicasse scri-
bendum; it a enim futura expedita ad intelligendum.
Rationem cum exemplo adiecit admodum ineptam et ab
arte alienam, quam in nullo scriptorum reliquorum grae-
corum latinorumque traditam adhuc reperi. Narratenim
Pythagoreôs cubicis rationibus praecepta in voluminibus
scribere instituisse. Graecos quoque poetas cornicos in-
terpOnentes e choro canticum, divisisse spatia fabularum,
ita partes cubica ratione facientes, intercapedinibus
levare actorum pronunciationes. Plura addere nolo de
traditione ab inepto aliquo Grammatico accepta, et
ab omni plane veri similitudine aliéna. Simile tamen
commentum Varronis hic silentio praeterire non possum.
Is apud Gellium libri 1 3 cap. 1 5 de caesura
versus hexametri antiquissima, quae est in prima tertii
pedis syllaba, ita tradit : Observasse se iv- versu hexametro,
quod omni modo quintus semipes versum finir et,
et quod priores quinque semipedes aeque rnagnam vim
haberent in efficiendo versum atque alii posteriores septan
: idque ipsum ratione quadarn geometrica fieri.
Ceterum liber hic quintus operum publicorum dispo-
sitiones docet.
Sexti libri Prooemium similem habet narrationem
illi, quae est in Prooemio libri tertii, de Aristippo
philosopho, naufragio ad littora Rhodi eiecto, qui
suis renunciari iusserat: eiusmodi possessions et viatica
liberis oportère parari, quae etiam e naufragio
una possint enatare. Hanc sententiam variis modis,
additis etiam auctoritatibus Theophrasti et Epicuri,
philosopborum, deinde poetarum comicorum, Eucratis,
Chionidae, Aristophanis, Alexidis, denique legis Atti-
cae de parentibus a liberis alendis, amplificat et exag-
gerat. Vides igitur Vitruvium in ea fuisse opinione,
res obscuras et difficiles ad intelligendum, si verbis
novis atque inusitatis tradantur, non egere ulla am-
plificatione, nec ita facile mentibus legentium adhae-
rescere aut intelligi. Contra sententias, a sensu ho-
minum communi facile sine doctoris opera percipien-
das, rhetoricis ornamentis amplificandas esse censuit.
Transit hinc ad gratias parentibus suis reddendas, a
quibus educatus fuerit, quique se in arte ea erudiendum
curaverint, quae sine litteratura encyclioque doctrinarum
omnium disciplina probata esse non possit. Ita eas possessions
animo se parasse, e quibus haec sit fructuum summa:
nullamplus habendi esse necessitatem, eamque esse
proprietatern divitiàrurn maxime, nihil desiderare. Pluri-
bus deinceps sententiis defunctus Caesarem iterum allo-
quitur : Ego autem, Caesar, non ad pecuniüm parandam
ex arte dcdi Studium, sed potius tenuitatem cum bona