48
tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his aere fugato,
penitus insequens et interveniorum vacuitates occupans,
fervescit et efficit ea suis ardentia corporibus similia.
3 Sunt vero item lapidicinae complures in fimbus Tarqui-
niensium quae dicuntur Anitianae, colore quemadmo-
dum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa
lacum Yulsiniensem item praefectura Statoniensi. Eae
àutem habent infinitas virtutes: neque enim his gelici-
diorum tempestas neque tactus ignis potest nocere, sed
sunt firmae et ad vetustatem ideo permanentes, quod
parum habent e naturae mixtione aëris et ignis, humo-
ris autem temperate, plurimumque terreni : ita spissis
compactionibus solidatae neque ab tempestatibus neque
4 ab ignis vehementia nocentur. Id autem maxime iudi-
care licet e monumentis, quae sunt circa municipium
Ferentis ex his facta lapidicinis : namque habent et statuas
amplas, factas egregie, et minora sigilla, flores-
que et acanthos eleganter scalptos, quae cum sint ve-
tusta, sic apparent recentia, uti si sint modo facta.
Non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis in
aeris flatura formis comparatis habent ex his ad aes
fundeiïdum maximas utilitates. Quae si prope urbem
essent, dignum esset, ut ex his officinis omnia opera
5 perficerentur. Cum ergo propter propinquitatem nécessitas
cogat ex Rubris lapidicinis et Palliensibus et
quae sunt urbi proximae, copiis uti, si qui voluerint
sine vitiis perficere, ita erit praeparandum. Cum
aedificandum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme,
sed aestate eximantur, et iacentia permaneant in locis
patentibus; quae autem a tempestatibus eo biennio tacta
laesa fuerint, ea in furidamenta coniiciantur, cetera
quae non erunt vitiatä, ab natura rerum probata,
durare poterunt supra terram aedificata. Nec solum
ea in quadratis lapidibus sunt observanda, sed etiam
in caementitiis structuris.
C A P U T V I I I .
De g e n e r i b u s s t r u c t u r a e .
Structurarum genera sunt haec: reticulatum, quo i
nunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum
dicitur. E x his yenustius est reticulatum, sed ad
rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes
dissoluta, habet cubilia et coagmenta. Incerta vero
caementa, alia super alia sedentia inter seque impli- I cata, non speciosam sed firmiorem quam reticulata
I praestant structuram. Utraque autem ex minutissi- 2
I mis sunt instruenda, uti materia ex c^lce et arena
[ crebriter parietes satiati diutius contineantur. Molli
I enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo
e materia succum: cum autem superarit et abundant
copia calcis et arenae, paries plus habens humoris
non cito fiet evanidus, sed ab his continebitur. Si-
mul autem humida potestas e materia per caemento-
rum raritatem fuerit exucta, calx quoque ab arena
discedit et dissolvitur, item caementa non possunt
cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes efE-
ciunt ruinosos. Id autem licet animadvertere etiam 3
de nonnullis monumeutis, quae circa urbem facta
sunt e marmore seu lapidibus quadratis, intririsecus-
que medio calcata farturis: vetustate evanida facta
materia, caementorumque exucta raritate, proruunt
et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissi-
pantur. Quod si quis noluerit in id vitiurn incidere, 4
medio cavo, servato secundum orthostatas intrinsecus,
1 4