v
P R A E F A T I O.
D e septem sapientibus Tbales Milesius omnium rerum i
principium aquam est professus, Heraclitus ignem,
Magorum sacerdotes aquam et ignem; Euripides auditor
Anaxagorae, quem philosophum Athenienses
scenicum appellaverunt, aëra et terram, eamque'ex
coelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus
gentium et omnium animalium in mundo procreavisse,
et quae ex ea essent prognata cum dissolverentur
temporum necessitate coacta, in eandem redire, quae-
que de aëre nascerentur item in coeli regiones reverti,
neque interitiones recipere, sed dissolutione mutata
in eandem recidere in qua fuerant proprietatem. Pythagoras
vero, Empedocles, Epicharmus aliique Phy-
sici et Philosophi haec principia quatuor esse propo-
suerunt, aërem, ignem, aquam, terram, eorumque
inter se cohaerentiam naturali figuratione ex generum
discriminibus efficere qu^litates. Animadvertimus yero 2
non solum nascentia ex his esse procreata, sed etiam
res omnes non ali sine eorum potestatë neque crescere
nec tueri. Namque corpora sine spiritus redundantia
non possunt habere vitam, nisi aër influens cum in-
cremento fecerit auctus et remissiones continente!*.
Caloris vero si non fuerit in corpore iusta compara