tertia specie dispositionsm satis ©rat posuisse scenographia
est fronds et laterum adumbratio: quemad-
modum auctor Compendii ex hoc loco posuit Sceno-
graphia est fronds et todus operis per picturam ostensio.
Qui multo rectius totius operis meminit, quam Vitruvius
laterum; quae si abscedenda a fronte dicuntur,
occupatur simul praepostere pars aliqua ex scenogra-
phicae ipsius definitione, quae tamen imperfecta sub-
ditur. Quae Vitruvius praeterea addidit, non solum
abundant, (pertinent enim ad artis scenographicae de-
finitionem, cuius aliqua species hie describitur) sed
dubium etiam lectorem reddunt, cum scenographicae
artis accurata definitio nulla antecesserit, ad quam
species haec architectonica possit accommodari. Quod
si factum fuisset, apparere turn facile posset, lineas
radiis, circini vero centro oculi humani pupillam responded.
Altero loco scenographia non nominatur
quidem, sed varius eius praeceptorum usus exemplis
pluribus positis monstratur libri 6 capite 2 , postea-
quam iam antea scenographia libri 5 capite 3 ad co-
lumnarum altiorum ivrecGiv fuisset accommodata. Libri
demum septimi Prooemium historiam scenographicae
inventae et definitionem proponit hanc: Narnque pri-
mum Agatharchus Athenis, Aeschylo docente tragoe-
diam, scenam fecit, et de ea corhmentariurn reliquit.
E x eo monid Democritus et Anaxagoras de eadern
re scripserunt, quemadmodurn oporteat ad aciem ocu-
lorum radiorumque extensionern, certo loco centro constitute
, ad lineas radone naturali respondere, uti de
incerta re certae imagines aedificiorum in scenarum
picturis redderent speciem, et quae in direcds planis-
que frondbus sint figurata, alia abscedenda alia prominenda
esse videantur. Quo in loco vel interpre-
tando vel vertendo quantopere a vero scriptoris sensu
propter leve scripturae vitiiim aberraverint, satis in
annotatione docuisse mihi videor. Accédât nunc Galli
Montucla interpretatio ex Historia Mathematum ducta
T. I p. 707. Vitruve ajoute qu'ils déterminèrent, comment
un point étant pris dans un lieu, on pouvoib
imiter si bien la disposition des lignes qui sortent des
yeux en s'écartant, que bien que cette disposition soit
inconnue, on ne laissa pas de représenter fort bien les
édifices dans les décorations, et dè faire ensorte que
ce qui est décrit sur une surface plane, paroisse avancer
dans un endroit et reculer dans un autre. Cuius
vitia plura hic non est, quod copiose convincam.
Tolerabilem Vitruvii definitionem una hac ratione ef-
ficere licet, si mecum praepositionem ad ante voca-
bulum lineas delete volueris. Itaque eam in'Editione
hac mea secludere ausus sum, ne librarii socordia
culpam rei parum intellectae Vitruvio a NLeistero in
Comment. Nov. Goetting. V p. impositam confir-
mare videretur. Supersunt tamen vel sic in altera
orationis parte quaedam, quae vel explicare vel excu-
sare difficile esse mihi videtur: veluti cum pictura
scenographica imagines aedificiorum certas de incerta
re ponere dicitur. Non potest omnino fieri, ut res
incerta dicatur ea, quae subiieitur oculis conspicienda;
igitur potius res incerta dici videtur pictura aedificiorum
vel rei visae lineis eiusmodi expressa, quae
propius inspicienti incertain rei imaginem reddant.
Acumen aliquod sententiae quaesivisse videtur Vitruvius,
cum rei incertae certas imagines opponeret ; qui
tamen conatus male et ad fraudem sententiae cecidit.