94
rinthiis et pulvinatis et Doricis videmus, quorum sym-
metriae sunt in novarum scalpturarum translatae sub-
tilitatem.
CAPUT IL
De o rn ament is c o lum n a rum (eorumque origine.)
1 Quoniam autem de generibus columnarum origines
et inventiones supra sunt scriptae, non alienum
mihi videtur iisdem rationibus de ornamentis eorum,
quemadmodum sunt prognata et quibus principris et
originibus inventa, dicere. In aedificiis omnibus insuper
collocatur materiatio variis vocabülis nominata :
ea autem uti in nominationibus ita in re varias habet
utilitates. Trabes enim supra columnas et parastati-
cas et antas ponuntur: in contignationibus tigna et
axes: sub tectis, si maiora spatia sunt, columen in
summo fastigio culminis, unde et columnae dieuntur,
et transtra et capreoli ; si commoda, columen et can-
tberii prominentes ad extremam subgrundationem.
Supra cantherios templa, deinde insuper sub tegulas
asseres ita prominentes, uti parietës proiecturis eorum
2 tegantur. Ita unaquaeque res et locum et genus et
ordinem proprium tuetur, e quibus rebus et a màte-
riatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacra-
rum aedificationibus artifices dispositiones eorum scal-
pturis sunt imitati, et eas inventiones persequendas
putaverunt. Ideo quod antiqui fabri quodam in loco
aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad
extremas partes tigna prominentia habuissent collo-
cata, inter tigna struxerunt, supraque coronas et fa-
stigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt:
turn proiecturas tignorum, quantum eminebant,
ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt:
quae species cum invenusta iis visa esset, tabellas ita
formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum
praecisiones in fronte fixerunt, et eas cera coerulea
depinxerunt, uti praecisiones tignorum tectae non
offenderent visum, Ita divisiones tignorum tectae tri-
glyphorum dispositione intertignium et opam habere
in Doricis operibus coeperunt. Postea alii in aliis 3
operibus ad perpendiculum triglyphorum cantherios
prominentes proiecerunt, eorumque proiecturas sima-
yerunt. Ex eo, uti e tignorum dispositionibus triglyphi,
ita e cantheriorum proiecturis mutulorum
sub coronis ratio est inventa. Ita fere in operibus
lapideis et marmoreis mutuli inclinati scalpturis de-
formantur, quod imitatio est cantheriorum : etenim
necessario propter stillicidia proclinati collocantur.
Ergo et triglyphorum et mutulorum in Doricis operibus
ratio ex ea imitatione inventa est. Non enim, 4
quemadmodum nonnulli errantes dixerunt fenestra-
rum imagines esse triglyphos, ita potest esse: quod in
angulis contraque tetrantes columnarum triglyphi con-
stituuntur; quibus in locis omnino non patitur res fenestras
fieri. Dissolvuntur enim angulorum in aedificiis
iuncturae, si in his fuerint fenestrarum lumina relicta:
etiamque ubi nunc triglyphi constituuntur, si ibi lu-
minum spatia fuisse iudicabuntur, iisdem rationibus
denticuli in -Ionicis fenestrarum occupavisse loca vide-
huntur. Utraque enim, et inter denticulos et inter
triglyphos, quae sunt intervalla metopae nominantur:
OTtas enim Graeci tignorum cubilia et asserum appellant,
uti nostri ea' cava columbaria: ita quod inter
duas opas est intertignium, id metopa est apud eos